Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 1055 > >|
1ordo ille formarum, ſeu facultatum manifeſtiſsimè perſpicitur, nec iniuria partes appellantur

quòd in iis natura non manet, niſi impedita fuerit; ſed vſque ad ſummum progreditur non in in­
finitum, vt nonnunquam putauit ille Cardanus.
nihil enim magis naturæ inſtituto repugnat; ſed
vſque ad terminum quendam qui per ſeipſum exiſtit, & ſpeciem faciunt, vbi ſenſiliter à cęteris
ſeparentur, hoc eſt, vt differentia conſtet, & ab aliis abſoluta permanere poſsint, licet ſpecies illa
ſit imperfecta, quia nouis ſuperuenientibus differentiis, ſeu facultatibus, & formis informari va­
let, & illi conuenit nominatio actus & ipſius eſſe; ſ enim ſuiipſius proprius, vt quanuis funda­
menta non ſint domus, ea tamen & fundamenta ſint & vocentur.
Sed hoc contingit in ſubſtan­
tiis, in accidentibus autem non modò eſſe, & nomen actus illis conuenit, ſed etiam nomen actus
illius perfecti quo progreſſus naturæ finitur.
Etenim calidum vt duo, conſimiliter calidum nun­
cupatur, atque illud quod eſt vt octo.
Cauſſam ſi poſcas, non aliam eſſe cenſuerim quàm quòd
accidens actui ſubſtantiæ comitatur, & eſt per ſubſtantiam.
Nunc ſubſtantia per ſe ſeparari po­
teſt, ſiue parteis æſtimes quantitatis, ſeu parteis eſſentię quę genere exprimuntur.
itaque proprio
ſunt actu præditę, licet non omnibus numeris abſoluto, atque perfecto.
Cùm igitur ab actu de­
nominatio ſumatur; efficitur item vt partes ex actu ſuo cuiuſque proprio propriam denomina­
tionem obtinuerint: partes accidentis, cùm actu proprio careant, neque ſeparabiles ſint, denomi­
nationem petunt à toto: nanque hoc, etſi tale eſt, quòd ſubſtantia talis eſt actu, per ſe tamen eſt

finis talis mutationis, ideoque.
denominat mutationem & parteis, non igitur adeſt cauſſa diuerſæ
denominationis.
Neque verò ſic dico, quòd per ſe diuidua ſit forma accidentis: id enim iam 6.
Phyſ. a confutatum fuerat ab Ariſtotele, ſed eſt diuiduum ex euento accidens ipſum. ſolaque. ſub­

ſtantia per ſe diuidi poteſt, quia conſtat ex materia tanquàm parte, cui per ſe & primò modis om­
nibus conuenit ratio diuiſionis.
Quapropter ab eo genere accidentium peti denominatio debet
quæ conſequuntur rei naturam, & ex habitu exiſtunt ab iis quæ inſunt κατὰ πάθος, denomina­
tio nulla accipitur.
Et cùm id ex rerum natura ſit, vt finis ipſe obſeruetur, atque ille quidem non
terminus, ſed quod optimi rationem præſefert; audebo quoque affirmare denominationem po­
tiſsimè ſumi, gradibuſque.
notari ab illis accidentibus quo natura contendit, vt ſi album futurum
ſit primus ſit atque poſterior gradus albedinis, & ſic deinceps.
quanquam alij gradus accidentis
oppoſiti illos conſequuntur: quòd tendunt ad interitum, quo natura neutiquam aſpirat.
Hoc
igitur eſto diſcrimen inter ſubſtantiæ partes & accidentis.
Sed quemadmodum ſe habeant ad
motum & mutationem, quod tertio loco propoſitum fuerat, mox explanandum eſt.
Quoniam
mutatio vox eſt ambigua, cùm & ſubitò exiſtat & nonnunquam motum adæquet, conſimilique.

modo generatio; propter rerum differentiam quæ vocibus hiſce notantur, de illarum quoque
terminis diuerſa iudicia facienda ſunt.
Nam ſi mutatio fuerit à motu ſeiuncta, res ipſa puncto
temporis exiſtit, neque terminus, aut à mutatione cuius terminus eſt, aut à re ipſa, quæ mutatio­
ne facta exiſtit, vllo modo diſtinguitur, aut ad ſummum ratione, quoad ratio mutationis termi­
nos oppoſitos reſpicere videtur: res ipſa iam oppoſitum excludit, exempli cauſſa illuminatio &
in meridie ſpectatur, & in diluculo, eadem forma perſit oculos & mentem in vtroque tempore,
eodem puncto temporis eſt illuminatio & aër illuminatus: ſed in diluculo cogitatur tranſitus de
tenebris ad lucem: in meridie verò ſola præſentia luminis.
Ita fit vt res ipſa, quanuis eadem ſit
cum termino mutationis, neque reapſe diſtinguatur à mutatione, tanquam ab illis diuerſa conci­
piatur à nobis.
De mutatione illa, quæ itidem eſt motus, aliud dicendum eſt; quippe quòd di­
uerſa ſint momenta temporis quibus res ipſa producitur, & quibus producta eſt, & partes muta­
tionis varię quæ in ipſo progreſſu productæ fuerunt.
Mitto nunc vltimum cuiuſque mutationis
quæ eſt forma quæ idem eſt reipſa cum re producta, & finis eſt generationis: vſque adeò vt tum
res eſſe dicatur, vbi primum impoſitus eſt finis, & forma exiſtit.
de hoc enim termino controuer­

ſia non eſt: quandò fatentur omnes, hunc terminum per ſe conſideratum eſſe indiuiduum.
Nam ſiue forma diuidua ſit, vt aliqui opinantur, ſiue indiuidua, extremum ſemper eſt vel formę
vel affectionis pręuiæ, vel, vt nos ipſi dicimus, generationis.
Vnde etiam factum bene eſſe dici­
mus, ſi non exprimatur aliquo nomine, quo generatio comprehendatur, ſed munus formæ ſolius,
quod eſt eſſe proinde hoc non conſueuit dici genitum, vt alij termini qui ipſi in generatione prę­
cedunt, aut corruptum quod extremum eſt corruptionis, ſed vltimum eſſe & non eſſe vocantur
quę priuationi formæúe reſpondent.
Quæ præcedunt, genita, aut corrupta, vtpote in ipſa gene­
ratione, aut interitu, rectè dicuntur, & ſic ab Ariſtotele vocata quæ ſi ad ſolam qualitatem ſpecta­
rent, nec quicquam de ſubſtantia tangerent, alterata dici debuiſſent.
Hæc item non vniuſmodi
ſunt, cùm & poteſtate & actu ſint: atque actu quidem ſeparabili vel per ſe, vbi natura conſerua­
tur, vel per accidens, vbi intercedat impediens illa ſanè poteſtate, quæ ſunt ita in generatione, vt
cum ipſa coniuncta perpetuò ſint, non ſecus àc puncta quæ inſunt in linea, non vt termini, ſed vt
copulantia.
Et in his verum eſt id quod fertur non eſſe generari, niſi ſit quippiam genitum,
nec eſſe genitum, niſi quid generetur, & quod genitum eſt, anteà gigni, & quod gignebatur, etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index