Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 252 > >|
1
Ergo magna ſecuris feriens ſecabit: impoſita vero minimè.
Motione grauitatis.] ki/nhsis tou= ba/rous eſt motus cuique
graui occultus inhærens.
e)/ti de\ kai\ gi/netai sfh\n o( pe/lekus: o( de\ sfh\n
mikro\s w)\n, mega/la dii/+sthsi, dia\ to\ ei)=nai e)k du/o moxlw=n
e)nanti/ws sugkeime/nwn.
Præterea ſecuris fit cu­
neus.
Cuneus autem paruus
exiſtens magna diuidit.
quia
ex duobus vectibus conſti­
tutus eſt contrario modo
collocatis.
COMMENTARIVS.
Præterea ſecuris.] Altera eſt problematis propoſiti ſolutio
ſumpta è cunei forma, quæ in ſecuri propter aciem acutam, & ſu­
perioris partis latitudinem conſpicua eſt.
Comprehendetur hoc ſyl­
logiſmo.
Cuneus paruus cum ſit, magna diuidit. ( ex anteced. )
Securis feriens eſt cuneus.
Ergo ſecuris feriens magna diuidet.
Sed hic obijci poteſt, quod ſecuris impoſita etiam eſt cuneus. Et ita
eſt, ſed non actu.
Quia opus eſt malleo percutiente, tanquam motore
vectium.
Securis autem feriens eſt cuneus annexus malleo, & ideo
actu cuneus.
Cardanus propoſitum problema aliter ſoluit, cauſamque putat.
quia aër non poteſt in ictu effugere. quanquam enim acuta cuſpide ſit
ſecuris, momento tamen tam paruo temporis effugere nequit.
Ne igi­
tur nimis denſetur, cogitur in poros ingredi ſubiecti ligni, at que cu­
nei vice diuidere illud.
Indicio eſt, inquit, quod paulo tardior ictus

maximum in diuidendo diſcrimen adfert dilabente aëre. Solutionem
hanc reprehendit Scaliger, conſentitque cum Ariſtotele motum mo­

uere, & ſecurim, ſi comprimatur manu, ſecare propter nixum: multo
magis ſi ictu adigatur, & ex Ioanne Iucundo proponit aliud proble­
ma dignum quæſitu.
Quot pondo proportionem habeat pugnus ho­
minis ferientis, cum ſeipſo non feriente comparatus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index