Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1dem aliquid certa cum ratione artis eſt. Rectam iccirco et
probatam edificationem quis negabit non niſi ex arte poſſe
duci: equidem certe ipſa hæc pars quæ circa pulchritudi
nem
ornamentaque uerſatur / primaria omnium quom ſit hu
ius nimirum ipſius partis aliqua certa et conſtans erit ratio
atque ars quam qui negligat inſulſiſſimus eſt.
Sed ſunt qui
bus iſta non probentur / dicantque ſolutam et uagam eſſe quan
dam
opinionem / qua de pulchritudine atque omni ædifica
tione iudicemus: et pro cuiuſque libidine uariam et muta
bilem eſſe formam ædificiorum nullis artium præceptis ad
ſtringendam.
Commune hoc ignorantiæ uitium eſt: quæ ne
ſcias nequicquam eſſe profiteri.
Tollendum errorem hunc
ſtatuo: non tamen illud aſſummo ut prolixius rimari opor
tere cenſeam quibus primordiis emanarint artes: quibus ra
tionibus ductæ: quibus alimentis creuerint.
Sit non ab re quod
aiunt artium parentem fuiſſe caſum / at que aduerſionem.
alumnum uſum atque experimentum: cognitione uero atque
ratiocinatione excreuiſſe.
Sic ſerunt mille annis a mille mi
libus hominum medicinam inuentam extitiſſe: itidem et nau
ticam / et pleraſque omneſ iſtiuſmodi artes minutis addita
mentis excreuiſſe.
Aedificatoria quantum ex ueterum mo
numentis percipimus / primam adoleſcentiæ ut ſic loquar /
luxuriem profudit in aſia.
Mox apud græcos floruit. Poſtre
mo probatiſſimam adepta eſt maturitatem in italia.
Sic
enim mihi fit ueriſimile: reges illos rerum affluentia et
ocio abundantes ubi ſe ſuaque opes ſeptrique maieſtatem
et amplitudinem intuebantur quod eſſe opus tectis grandiori
bus / et pariete honeſtiore intelligerent / cepiſſe cuncta ſecta
ri / atque colligere: quæ facerent ad eam rem: et quo maximis et
honeſtiſſimis uteretur ædificiis: maximis fortaſſis arboribus
tecta ponere: ex lapide minus ignobili parietem ducere uſur
paſſe: præſtitit opus admirationem atque etiam gratiam.
Indeque
laudari uaſta fortaſſis opera ſentirent: quod que imprimis regium eſſe
munus arbitrarentur ea facere quæ priuati non poſſent opum im

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index