Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 406 > >|
1dem aliquid certa cum ratione artis eſt. Rectam iccirco et
probatam
edificationem quis negabit non niſi ex arte poſſe
duci
: equidem certe ipſa hæc pars quæ circa pulchritudi
nem
ornamentaque uerſatur / primaria omnium quom ſit hu
ius
nimirum ipſius partis aliqua certa et conſtans erit ratio
atque
ars quam qui negligat inſulſiſſimus eſt.
Sed ſunt qui
bus
iſta non probentur / dicantque ſolutam et uagam eſſe quan
dam
opinionem / qua de pulchritudine atque omni ædifica
tione
iudicemus: et pro cuiuſque libidine uariam et muta
bilem
eſſe formam ædificiorum nullis artium præceptis ad
ſtringendam
.
Commune hoc ignorantiæ uitium eſt: quæ ne
ſcias
nequicquam eſſe profiteri.
Tollendum errorem hunc
ſtatuo
: non tamen illud aſſummo ut prolixius rimari opor
tere
cenſeam quibus primordiis emanarint artes: quibus ra
tionibus
ductæ: quibus alimentis creuerint.
Sit non ab re quod
aiunt
artium parentem fuiſſe caſum / at que aduerſionem.
alumnum uſum atque experimentum: cognitione uero atque
ratiocinatione
excreuiſſe.
Sic ſerunt mille annis a mille mi
libus
hominum medicinam inuentam extitiſſe: itidem et nau
ticam
/ et pleraſque omneſ iſtiuſmodi artes minutis addita
mentis
excreuiſſe.
Aedificatoria quantum ex ueterum mo
numentis
percipimus / primam adoleſcentiæ ut ſic loquar /
luxuriem profudit in aſia.
Mox apud græcos floruit. Poſtre
mo
probatiſſimam adepta eſt maturitatem in italia.
Sic
enim
mihi fit ueriſimile: reges illos rerum affluentia et
ocio
abundantes ubi ſe ſuaque opes ſeptrique maieſtatem
et
amplitudinem intuebantur quod eſſe opus tectis grandiori
bus
/ et pariete honeſtiore intelligerent / cepiſſe cuncta ſecta
ri
/ atque colligere: quæ facerent ad eam rem: et quo maximis et
honeſtiſſimis
uteretur ædificiis: maximis fortaſſis arboribus
tecta
ponere: ex lapide minus ignobili parietem ducere uſur
paſſe
: præſtitit opus admirationem atque etiam gratiam.
Indeque
laudari
uaſta fortaſſis opera ſentirent: quod que imprimis regium eſſe
munus
arbitrarentur ea facere quæ priuati non poſſent opum im

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index