Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[61.] CAP. VIII.
[62.] CAP. IX.
[63.] CAP. X.
[64.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VII.
[65.] CAP. I.
[66.] CAP. II.
[67.] CAP. III.
[68.] CPA. IIII.
[69.] CAP. V.
[70.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VIII.
[71.] CAP. I.
[72.] CAP. II.
[73.] CAP. III.
[74.] CAP. IIII.
[75.] CAP. V.
[76.] CAP. VI.
[77.] Quòd latio ſit primus motus. CAP. VII.
[78.] CAP. VIII.
[79.] CAP. IX.
[80.] CAP. X.
[81.] PHYSIC ORVM ARI-STOTELIS FINIS.
[82.] PHYSICA.
[83.] INTRODVCTIONIS FINIS.
[84.] ARISTOTE LIS DE CŒLO LIBRI QVA-TVOR. * Ioanne Argyropilo Byzantio interprete. LVGDVNI, _Apud Theobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[85.] DE COE LO ARISTOTELIS LIBER I. * Ioanne Argyropilo Byzantio Interprete.
[86.] CAP. I.
[87.] CAP. II.
[88.] CAP. III.
[89.] CAP. V.
[90.] CAP. VI.
< >
page |< < (179) of 760 > >|
185179LIBER VIII. operatur, ac contemplatur, uel in contradictione, ignora-
tioneq́;
erit. Simili modo ſeſe habent hæc, & in ipſis natu-
ralibus rebus:
frigidũ enim eſt potentia calidum: cùm autem
eſt mutatũ, iam eſt ignis, atq;
comburit, niſi quid prohibeat,
atque impediat.
Similiter res ſeſehabet, & circa graue, &
leue:
ex graui nanque fit ipſum leue: ut aër, ex aqua: hoc e-
nim erat primò potentia, &
iam eſt leue: atq; cõtinuò ope-
rabitur, ſi non aliquid obstet:
actus autem leuis, eſt alicubi
eſſe, atque in ſupero loco:
prohibetur uerò cùm eſt in loco
contrario.
Et hoc ſimiliter ſeſe habet, & in quãto, & qua-
li.
Quæritur igitur, propter quid leuia, grauiaq́; ad ſua
loca mouentur?
Eſt autem cauſa, ipſa apta eſſe aliquo mo-
ueri, atque hoc eſt ipſius grauis, leuisq́;
eſſe inſero loco, ſu-
peroq́;
distinctum: leue uerò, graueq́; potentia, pluribus eſt
modis, ut diximus:
nam cùm eſt aqua, leue potẽtia quodam-
modo eſt:
& cùm eſt aër, adhuc potentia eſt: fieri enim po-
teſt, ut ob impedimentum non ſit ſupero in loco:
ſed ſi id
quod impedit ſuèrit ſublatum operatur, ſemperq́;
ſuperius
fit, ſimiliter &
quale ipſum, ad actu tale mutatur: continuò
nanq;
contemplatur & hiſce qui ſcientiam habet, niſi quid
obstet.
Et ipſum etiã quantum extenditur, ſi nihil ſit quod
impediat.
Quiueròid, quod ſustinet, prohibetq́; dimouit,
partim mouct, partim nõ mouet:
ut qui columnam diuellit,
aut ab utre, qui eſt in aqua, lapidẽ prementem dimouit, per
accidens enim mouet, quemadmodum &
pilareflexa, non
à pariete, ſed ab eo qui proiecit, eſt mota.
Nihil igitur ho-
rum (ut patuit) ſeipſum mouet:
ſed motus quidem habet
principium non mouendi tamen, at que agendi, ſed patien-
di.
Quòd ſi omnia quæ mouentur, aut natura, aut præter
naturam, &
uiolentia motu cientur, & ea quæ ui, præterq́;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index