Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of contents

< >
[182.] VI.
[183.] VII.
[184.] DE DVOBVS COLVRIS.
[185.] COMMENTARIVS.
[186.] COMMENTARIVS.
[187.] COMMENTARIVS.
[188.] OFFICIA VTRIVSQVE COLVRI. I.
[189.] II.
[190.] III.
[191.] IIII.
[192.] VSVS TABVLAE DECLINATIONVM.
[193.] VI.
[194.] VII.
[195.] VIII.
[196.] DE MERIDIANO.
[197.] COMMENTARIVS.
[198.] COMMENTARIVS.
[199.] COMMENTARIVS.
[200.] OFFICIA MERIDIANI. I.
[201.] II.
[202.] III.
[203.] IIII.
[205.] VI.
[206.] VII.
[207.] VIII.
[208.] SEQVITVR TABVLA LONGITV DINVM, & latitudinem Ciuitatum.
[209.] QVOMODO INVESTIG AND A SIT DIST AN-tiu duarum ciuitatum inter ſe, quarum utriuſque longitudo, atque latitudo explorata habeatur.
[210.] DEHORIZONTE.
< >
page |< < (148) of 525 > >|
185148Comment. In I. Cap. Sphæræ
DICIT etiam Alphraganus, quod minima ſtellarum fixarum uiſu
11Alia ratio
probans ter
ram @ſſe ve
luti punctũ
reſpectu Fir
mamen@@.
notabilium maior eſt tota terra:
Sed ipſa ſtella reſpectu totius Firmamenti
eſt ſicut punctus, &
centrum: Multo igitur fortius terra eſt punctus re-
ſp@ctu Firmamenti, cum ſit minor ea.
COMMENTARIVS.
Confirmat tertio medio, quod auctoritati Alphraganiinnititur,
terram eſſe ueluti punctum, ut perſpicuum eſt in ipſa litera.
Non autem ſolus
Alphraganus dicit, minimam ſtellarum, quæ viſu percipiuntur, maiorem eſſe
terra, uerum etiam idipſum omnes fere Aſtronomi aſſerunt.
Vt autem intelligatur, de quibuſnam ſtellis minimis auctor noſter ex ſen
tentia Alphragani, &
aliorum Aſtronomorum locutus ſit, pauca mihi uidẽtur
dicenda de ſtellis in vniuerſum;
quot uidelicet numero obſeruatæ ſint ab A-
ſtronomis, &
quã proportionem earum magnitudines habeant ad magnitudi-
nem terræ.
Aſtronomi igitur omnes ſtellas fixas in Firmamento uiſu percepti-
biles, hoc eſt, quæ ſemper, cum cælum ſerenum eſt, commode uideri poſſunt,
diligenter obſeruantes deprehenderunt, eas eſſe numero 1022.
Sunt quidem
plurimæ aliæ ſtellæ minimæ, (Hoc enim nunquam negabo) quas, quia non di
ſtincte, &
clare ſeſe obtutui oſlerunt, uel quia non quolibet tempore anni, pro
pter earum paruitatem uidentur, conſulto Aſtronomi prætermittunt, &
ſolũ
de ijs, quas oculi ad cælum ſublati commode comprehendere poſſunt, ſermo-
nem habent.
Sed quoniam vulgo incredibile uidetur, eſſe tantummodo 1022.
ſtellas in Firmamento commode uiſibiles, propterea ꝙ uiſus eas nocte ſerena
confuſe intuens, ſine ullo ordine, putat eſſe propemodũ innumeras@ Viſum eſt,
omnes 1022.
ſtellas ab Aſtronomis obſeruatas eo ordine hic recenſere, quo in
globo cæleſti depingi ſolent.
Ita enim fiet, vt ſi quis diligenter nocte ſerena
ſtellas obſeruans conferat globum cum ſtellis uiſis, nulla aliam, præter eas, quę
in globo notatæ ſunt, reperiat;
immo uix minimas quaſdam ibidem notatas
uiſu percipere poſſit.
Vnde mirum ei uideri non poterit, non plures in Firma-
mento ſtellas lucidas exiſtere, quam 1022.
Hvnc autem numerum hac arte inueſtigarunt. Ex omnibus ſtellis, quæ
22Quomodo
Aftronomi
numerum
ſtellarũ in
ueſtigarint
uiſu commode percipiuntur, animaduerterunt Aſtronomi 48.
conſtellationes,
Aſteriſmos, ſeu imagines (Eſt autem conſtellatio, Aſteriſmus, ſiue imago, mul-
titudo quædã ſtellarum formã alicuius animalis, aut alterius cuiuſuis rei effi-
giem ſuo ſitu, ac ordine referentiũ) conſtitui.
Vnde facile comprehendere po-
tuerunt numerũ ſtellarum cuiuslibet cõſtellationis per ſeſe conſideratæ.
Neq;
enim aliam ob cauſam vetuſtiſſimi illi, & diligentiſſimi ſtellarum obſeruatotes
videntur huiuſmodi imaginibus ſtellas formaſſe, ut teſtatur Theon iunior in
expoſitione Aratæa, niſi ut tanta earũ multitudo per partes diſtinctas diſcerne
retur, &
oẽs ſtellæ ordine quodam poſſent deſignari. Quod quidem ante mul-
ta ſecula factum eſſe conſtat, cum ẽt in libro Iob ſacræ literæ nominent Orio-
na, Arcturũ, Hyadas, atq;
pleiades, multarumq́; aliarum conſtellationum nomi
33Sex differẽ-
@iæ magni-
tudinũ ſtel-
larum, &
quot i qua
habet diſſe-
rentia con-
tineantur.
na apud Homerum, atque Heſiodum, uetuſt@ſſimos Poetas, legantur.
Præte-
rea obſeruarunt quaſdam ſtellas alijs multo ſplendidiores, ita ut ſex omnino
gradus in ſtellis, quantum ad magnitudinem, &
maiorem, uel minorẽ ſplendo
rem, deprehenderit:
quos gradus Aſtronomi differentias magnitudinum ap-
pellarũt.
Ex quo admodum facile potuerunt numerum ſtellarum cuiuſcunq;
differentiæ longo uſu percipere. Ita enim deprehenderunt in prima

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index