Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
1Zibethus.
Moſchus.
Fiber.
Luthra.
Equus flu­
uialis.
Fera anima­
lia quæ cicu­
rent.
Fera omnia animalia cicurant ſtatim vbi
ſunt nata, admouentes mulierum, aut ca­
num vberibus.
Sic enim feles manſuetiores
fiunt, & dominum comitantur.
Sed & edu­
catione, viſæ ſunt lutræ, quæ digito demon­
ſtrato piſces è piſcina captantes coquo affe­
rebant.
Eſt & formæ raræ ſimiæ genus, non cau­
datum, hominis magnitudine, formáque
faciei præſertim, membrique virilis, pilis
tamen vndequaque in dorſo obſitum: nec
vllum animal perſeuerat plus ſtando illo,
homine ſolo excepto.
Amat pueros, & mu­
lieres, non ſecùs ac homines ſuæ regionis,
conatúrque cùm vincula effugerit palàm
cum his concumbere, quod nos vidimus.
Cæterùm ferum eſt, ſed talis induſtriæ, vt
homines aliquos minùs ingenio valere di­
cas, non quidem è noſtris, ſed barbaris,
qui inclementes cœli regiones habitant, ve­
lut Æthiopes, Numidæque quidam, & La­
pones.
Canis leuis.
Sed ad alia tranſeamus, è quibus eſt ca­
nis leuis: animal hoc India occidentalis ſo­
lùm mittit, magnitudine leporis, ſed fer­
mè craſſum vt longum, adeò pingueſcit,
crura tenuiſſima habet, vt eum ambulat,
præ pondere ventrem trahat ſuper humum:
neque enim grauiſſimum corpus ab imbe­
cilliſſimis cruribus poteſt ſuſtineri.
Vngues
tamen quaternos, ſed indiuiſis imò iunctis
digitis in ſingulis habet pedibus, acutos,
ac auium inſtar aduncos, quibus ſcandit ar­
bores: & quod vix humi graditur, quippe
paſſibus quinquaginta in ſingulos dies, au­
det tamen arbores aſcendere.
Oculis & ore
paruis, ob idque haud mordet: facie rotun­
da, vt bubonis, collo tereti, vndequaque,
quod velut attonitum mouet in partes di­
uerſas.
Faciem ambit corona è pilis, quæ il­
lam in longum traducere videtur, cauda ca­
ret, pilo inter candidum ac cinereum.
Hæc
omnia quamvis mirabilia, non tamen à na­
tura prorſus abſona videntur.
At quòd aëre,
roréque veſci videatur, quodque nocte tota
fermè canat ſenis vocibus perpetuò deſcen­
dentibus, vt muſica proportio ſeſquioctauæ
ſeruetur cum ſemitonio in medio, illud
prorſus miraculo non abſimile eſt: die ſilet,
parúmque videt, vnde hoc ſolùm inter qua­
tuor habentia pedes animalia, nocturnum di­
ci poteſt: alia eſſe poſſunt, ſed tamen aues
nocturnæ frequentiores, bubo, veſpertilio,
noctua, aliæque plures.
Cauſa eſt, quòd
in aëre non adeò impedimenta ſunt volan­
tibus auibus, vt in terra ambulantibus qua­
drupedibus.
Cúmque maiore negotio cibus
quæratur nocte: quam die, præſertim his,
quæ rapto viuunt animalibus, cùm reli­
qua lateant, & tuta ſint, vel robore pro­
prio, vt apri: vel loci oportunitate, vt phi­
lomelæ inter dumeta ac vepres: vel loci al­
titudine, vt corui, ac cornices in turribus:
vel nidi anguſtia, vt auiculæ: vel munitio­
ne: vt vulpes: oportuit quòd nocte ſolùm
vagari debuit animal alis eſſe præditum,

aliter fame conſumi.
Etenim feles, cative,
& lupi, & vulpes nocte quidem, tum ca­
preoli, cibum quærunt, ſed tam illis dies
communis eſt, quàm nox.
Itaque aues no­
cturnas, quadrupedia autem non poſſumus
dicere nocturna, præter hoc deſcriptum
animal. Diſcrimina igitur animalium,
quamvis plurima ſint, ad duo tamen redu­
cuntur, ſcilicet corporis, & animæ diffe­
rentias.
Aimæ quidem, cicur, & ferum,
nocturnum atque diurnum: atque hoc ma­
ximè in auium genere.
Sunt etiam in aui­
bus mediæ, vt qualea, quam quidam imò
plerique coturnicem eſſe putant, & gallus,
hortulanúſque.
Auis enim hæc cinerei co­
loris, & carduele maior, nocte canit, in
Hetruria notus: gallus etſi nocte canat,
non tamen videt.
Infauſti ominis habentur
nocturnæ aues, non tamen mediæ.
Auium
quoque propria eſt differentia: canere
enim quædam, quædam mutæ, aliæ me­
diæ.
Sarau nobiliſſima canentium, & pſit­

taco proxima.
Pſittacus loquatium prima,
poſt quam eſt pica, inde turdus, meru­
la, atque ſturnus.
Sunt & corui loquaces,
& paſſeres ſolitari.
Oderunt homines paſſe­
res ob ſolitudinem, creditúmque in domi­
bus cauea retendam, licet dulciter admo­
dum canat, exitium portendere.
Oderunt
& coruos ea ratione, qua vultures quòd hæ
aues veſcantur cadaueribus etiam humanis
Tria auium genera infauſta habentur, ſo­
litaria, nocturna, & quæ cadaueribus in­
hiant.
Loqui docentur tenebris ac lucerna,

fame ac vino: eliguntúrque iuuenculæ, &
lingua latiore, & ex pſittacis, qui quinos
habent in pedibus digitos: aptiores enim
hi ad ſermonem.
Porrò fames, præcipuum
eſt neceſſitatis diſcendi vinculum, vt Perſius
dixit:
Quis expediuit pſittaco ſuum χᾱιρε,
Picáſque docuit noſtra verba conari
Magiſter artis, ingeniiſque largitor
Venter, negatas artifex edi voces.
Cur plures
aues noctur­
næ, quàm
animalia.
Felis.
Sarau auis.
Quomodo
aues loqui
doceantur.
Tenebræ aues magis reddunt ſolicitas, &
ſenſum ac memoriam colligunt.
Vnde etiam
homines melius in tenebris recordantur, &
cogitant atque deliberant.
Lucerna verò
adhibetur, quia in exquiſitis tenebris aues
dormiunt, timéntque, vt ſenſus excutiatur,
non augeatur.
Tenui igitur lucerna opus eſt.
Conati ſunt quidam auibus præſtigias face­

re, vt Anon Carthaginenſis: pluribus enim
captis pullis earum docuit dicere, Anon
Deus: inde dimiſſis in ſyluas ſperabat hoc
commento homines in ſuperſtitionem ad­
ductos, in illius tyrannidem, quam medi­
tabatur conſenſuros: quod forſan ſucceſſiſſet,
niſi aues vbi libertatem adeptæ fuerunt lo­
qui, oblitæ eſſent: oportebat enim diu in li­
bertate habitas fame cogere, vt quod vellet,
proferrent.
Anonis com­
mentum ad
occupandam
tyrannidem.
Ergo vt ad feles redeam, quòd animalia
hæc media eſſent natura, glaucum oculum
ac fulgentem dedit, vt nocte videre poſſent.
Vident & equi, lupique nocte melius, quàm
homines.
Homini ratio lumina monſtra­
uit: ob id neglexit natura tantam viden­
di curam etiam in nocte.
Quamobrem feli­
bus etiam creſcere pupillam creditum eſt
Lunæ ratione.
Oſeruatum eſt etiam, vt mi­

nùs mirum videatur non ſolùm diebus di­
uerſis, ſed eodem, hominum pupillas mu­
tari, vt quandoque magnæ, hinc poſt paucas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index