Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut nunc montibus e magnis decursus aquai
Clare citat ad se sitientia saecla ferarum.

Denique noctivagi silvestria templa tenebant
Nympharum, quibus e scibant humore fluenta
Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa;
Humida saxa, super viridi stillantia musco;
Et partim plano scatere, atque erumpere campo.

Nec dum res igni scibant tractare, neque uti
Pellibus, & spoliis corpus vestire ferarum:
Sed nemora, atque cavos montis, silvasque colebant,
Et frutices inter condebant squalida membra,
Verbera ventorum vitare, imbresque coacti.

Nec commune bonum poterant spectare, neque ullis
Moribus inter se scibant, nec legibus uti.

Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat,
Sponte sua, sibi quisque valere, & vivere doctus.

Et Venus in silvis iungebat corpora amantum.

Conciliabat enim vel mutua quamque cupido;
Vel violenta viri vis, atque inpensa libido;
Vel pretium glandes, atque arbuta, vel pira lecta.

Et manuum mira freti virtute, pedumque,
Consectabantur silvestria saecla ferarum
Missilibus saxis, & magno pondere clavae:
Multaque vincebant, vitabant pauca latebris:
Setigerisque pares subus sic silvestria membra
Nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
Circum se foliis ac frondibus involventes:
Nec plangore diem magno, solemque per agros
Quaerebant pavidi, palantes noctis in umbris;
Sed taciti respectabant, somnoque sepulti,
Dum rosea face sol inferret lumina caelo:
A parvis quod enim consuerant cernere semper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index