Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 1055 > >|
1
eſſe genitum.
Nihil enim aliud hęc ſibi volunt, quàm continuationem in qua etiam termini vbique
figi poſſunt, non aliter àc puncta.
quæ in qualibet parte lineæ conſiſtunt; vbique enim deſignari
quæunt: nec vlla pars eſt lineæ, quin ibi puncta exiſtant, nec puncta ſine linea conſtare valent.
attamen non eſt neceſſe, vt talia genita per ſe reapſe ſubſiſtant vniuerſa, ſed aliqua ſunt quæ nos
ſuprà gradus appellauimus in quibus natura quietem quandam efficit: alia non niſi in cogitatione
poſita ſunt; aut fortè ſi quando ibi quietem natura faciat, ea eſt præter naturam, & ex impedi­
mento.
Veruntamen ita neceſſaria eſt eiuſmodi genitorum præſentia, vt ſine illis omnis conti­
nuitatis ratio tollatur.
Ex quo tametſi nihil haberent in natura quod à mutatione ſeparatum ipſis
reſponderet; nihilominus in conſtitutione ortus & interitus, quatenus continuum quid ſunt, ea
ſunt perneceſſaria.
Ideoque. illorum maxima ratio habetur 6. Phyſ. vbi res & productionem con­
tinui ſumma diligentia perſequitur Ariſtoteles.
At verò omnia, ſiue ea in quibus natura nihil
afflicta, ſi rerum ordine poſtulanti quieſcit, ſiue interpellata, virtute continentur in vltimo quod
dicimus eſſe formam, & verè terminum ad quem, & ſunt analogicè termini ad quos, natura illò
tendente & appetente, ſi non per ſe, ſaltem per aliud.
Itaque cùm ſint partes termini ad quem,
eo modo quem ſuperius expoſuimus; etiam in ipſo motu id quod mouetur, eſt partim in termi­
no à quo, partim in termino ad quem: neque tamen terminus ad quem quæ eſt forma, diuidi

poteſt: quoniam eſt in ea parte termini ad quem quæ continetur ipſa virtute, & à toto illo for­
mali ſeiuncta eſt vt materia: nihilominus & vbi ſeparatæ ſunt iſtiuſmodi partes, quæcunque ſit
cauſſa ſeparationis ipſarum, & vbi ad actum deductæ fuerint; etiam ſunt indiuiduæ eodem ferè
modo puncta: ſunt enim ſic accepta termini generationis, veluti rei continuæ, ac ſi fuerint ex ſe­
cundo genere terminorum, eiſdem attributis ornantur quibus & terminus ad quem, vltimus &
principalis, quoniam eandem analogicè rationem habent ad præcedentia quam terminus ad
quem ſimpliciter.
Hęc verò, quę hactenus expoſuimus, illò pertinent, vt cognoſceretur præuiam
affectionem eſſe mutationem ſubſtantiæ & materiæ ſecundum poteſtatem quam habet ad ſub­
ſtantiam, non autem ſecundum qualitatem; niſi forte qualitas ſit inſtrumentum ſubſtantiæ; ve­
runtamen etiam in ortu fieri progreſſum in ſubſtantia, dum ſubſtantia qualitatibus vtitur ad pro­
ducendam ſubſtantiam.
quo reuerſi dicta Alexandri, & Ariſtotelis expendamus quibus oppoſi­
tum conſtituere videntur: & Alexander quidem inquiens eam tranſmutationem eſſe affectionem,
& alterationem quæ non promouetur vſque ad ſubſtantiam: Ariſtoteles verò tradens officium
generandi efficienti ad extremum, vbi nihil extet repugnantię.
Nanque in eum ſenſum Alexan­

dri verba accipiemus, quod ea ſit mutatio ſecundum accidens priuatiuè, quia .ſ.
non finiatur ſub­
ſtantia: quòd etiamſi illa tranſmutatio gratia ſubſtantię fiat, nihilo tamen ſecius, quia præcedit
actio qualitatis, vt inſtrumenti, propinquius enim agens eſt inſtrumentum, actio verò fiat in tempore,
ante ceſſet actio, quàm materia ſecundum ſubſtantiam fuerit immutata, & tunc ratio finis non ha­
betur: id ſpectatur ſolum, quod factum eſt: eſt verò qualitas, quanquam neque qualitas ſimplici­
ter, ſed affectio quę tantummodo eſt initium qualitatis, & imperfecta qualitas.
Itaque illa eſt
mutatio ſecundum qualitatem, & alteratio, non generatio; aut etiam quod materia certè mute­
tur ſecundum vtranque poteſtatem, qualis .ſ.
& ſubſtantię: ea tamen mutatio, antequàm genera­
tio completa ſit, ab euidentiore, non autem à pręcipuo nuncupata fuerit.
Nam, cùm agens quod
facit eſſe actu id quod eſt poteſtate, qualitatibus vtatur vt inſtrumentis, ſimul afficit & immutat
ſecundum ſubſtantiam.
Sed, quia ſubſtantiæ tranſmutatio adhuc forma vetere permanente
non apparet, apparet autem mutatio ſecundum qualitatem; licet ſecundò fiat: ſic dicitur affi­
cere, & alterare, non generare, & mutatio illa affectio, ſiue alteratio, non autem generatio nomi­
natur.
Iam verò quòd ex natura vltimæ poteſtatis, & efficacitatis ipſius agentis monſtrat Ariſto­

teles id quod fit temporis puncto fieri, ſi rudius accipiatur; poſsit quidem eum perturbare qui
nobiſcum ſentiat: verùm ſi ſedulò verba perpendat Ariſtotelis, nihil omnino verebitur.
ſiquidem,
non de eo quod eſt fieri tractet ibi philoſophus; ſed de eo quod eſt eſſe; hoc autem in temporis
puncto ſubitoque.
contingit. eſt enim res è veſtigio: ſed hoc eſt generationis extremum, & facit
tunc eſſe rem ipſum efficiens, quod eſt vltimum ortus: at quicquid præceſsit antequam ad vlti­
mam poteſtatem materia deducta foret, id omne eſt pars generationis, & tempore conficitur, par­
tem verò dico, vt dicebat Alexander.
tum quòd nihil obſtet, ſiquando continuatio illius interpel­
letur; tùm etiam quia tota generatio complectitur vtroſque terminos à quo & ad quem.
itaque
priuſquam terminus imponatur, tota non eſt generatio, ſed pars.
C
D
E
F
a T. 58.
G
H
A
B
C
D
Vt inter id quod eſt & quod non eſt medium ſit: & dubitationes aliquę diluuntur.
Cap. XVI.
HOC primo ſpatio decurſo ad ſecundam diſputationis noſtræ partem deſcendamus in qua
nobis oſtendendum eſt, quemadmodum inter ens & non ens, qui ſunt termini

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index