Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
181
181 (169)
182
182 (170)
183
183 (171)
184
184 (172)
185
185 (173)
186
186 (174)
187
187 (175)
188
188 (176)
189
189 (177)
190
190 (178)
< >
page |< < (173) of 672 > >|
185173De his quæ Virtute Calida dicuntur. ptæ (quidni etiam aliqui coniuncti cum Sulphure Spiritus?) adhuc
hærent in calcis refrigeratæ cauernulis, &
aliquæ etiam amico
quodam fœdere adhærent ſali lapidis.
Affuſâ igitur aquâ lique-
ſcit ſal;
tunc non ipſe ſolùm, ſed etiam ſulphureæ lapidis calcarij
particulæ, vnâ cum ſulphureis particulis abigne ingeſtis, quibus
non eſt proximè &
immediatè cum aquâ commercium (ſicut néc
Sali cum Spiritibus) ſolutæ omni vinculo agitantur, atque ſeipſas
&
reliquas calcis particulas commouendo efficiunt, vt calx intu-
meſcat, &
vehementiùs ab illis exagitatus humor abeat in fu-
mum, qui ſi congruo Recipiente excipiatur, cogitur in liquorem
ſubdulcem;
ſale nimirum facto volatili ex Sulphuris atque Spiri-
tuum Sulphuri coniunctorum conſortio.
Hinc ſi calx iteratis vi-
cibus lauetur, ita ſalem omnem in aquâ deponit, vt demum pul-
uis remaneat acrimoniæ penitùs expers, qui tutò adhiberi poſſit,
vbi opus ſuerit multis mitigationibus lenire medicamenta.
Quod
ſi aquæ loco, aut aquei humoris, oleum calci affundas, non ex-
citatur calor, neque fumus, quia oleo ſal non liqueſcit:
atque
adeò ſulphureæ particulæ non liberantur vinculo, quo teneban-
tur, ſed potiùs obſtructis tenaciter poris impediuntur, ne ſimul
congregentur, &
agitentur. Calcem ſanè admirandum eſſe Natu-
ræ opus, negari non poteſt, &
, vt obſeruauit S. Auguſtinus lib.
21. de Ciu. Dei cap. 4. ſi de aliquo lapide in India ea narrarentur,
quæ in calce quotidie videmus, vix fortaſſe fidem adhiberemus,
&
ferè pro miraculo haberemus; ſed lapis calcarius, vt ille qui-
dem lo quitur, *occultiſſimè ab igne ignem concipit;
Cumque iam*
*gleba tangentibus frigida ſit, tam latenter ignem ſeruat, vt nul-*
*li noſtro ſen ſui prorſus appareat;
ſed compertus experimento, etiam*
*dum non apparet, ſciatur eſſe ſopitus:
* Ex quibus S. Doctoris ver-
bis non parùm confirmari videntur, quæ de igniculis ſopitis atque
excitatis diximus.
Verùm, antequam inuicem digrediamur, vnum adhuc mihi
videtur non prætereundum per diſſimulantiam;
quod, vt verum
fatear, mecum ipſe tacitus miratus ſum à vobis hactenus intactum
relinqui:
niſi fortè idcircò, quia hìc Naturæ ſcrutatores agimus,
non myſteriorum interpretes, alienam à noſtro inſtituto diſpu-
tationem exiſtimâſtis.
Quia tamen Philoſophiam ita Diuinæ ſcien-
tiæ ancillari oportet, vt ne quid Catholicæ Fidei effatis, vel per
vmbram, minùs conſonum videri poſſit ijs, qui minùs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index