Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Non negaverim, frangi aliqua; quod tamen non obſtat; cùm
alterum ſegmentum, cujus altera extremitas poro ſuccini adhæret, redu­
catur poſt fractionem; opus tamen non eſt, vt rumpantur; cùm ad præfa­
tos effectus explicandos ſatis ſit filamen, tenſum priùs, deinde cum im­
petu ſuccinum versùs reduci, vt fieri videmus in chordis tenſis: habetis
igitur ſimplicem iuxta atque facilem modum à me aliàs excogitatum,
explicandæ virtutis electricæ; nec effluvium illud gratis, vt dicebas, à me
fingitur, quod ſcilicet tam multa & varia experimenta evincunt; quod­
que (ita ſaltem mihi videtur) viſu & auditu percipi poteſt; dicerem etiam
tactu, niſi vobis riſum movere timerem; nam præter illam reſiſtentiam,
quam digitus ſentit, dum feſtucam affixam removere lentè conatur, ſi
poſt affrictum ſuccinum validum & probè lævigatum proximè admoveam
extremæ linguæ, vel oculis, vel parti cuipiam læſæ, quæ vel leviſſimum
tactum ferre nequeat, aliquem appulſum ſentire mihi videor; probate
ſulcis, ſed de his fortè prolixiùs, quam par eſſet; jam ad Mercurij elevatio­
nem veniendum eſt.
Auguſtin. Per vos mihi liceat vnum proferre; quod diu in mente volvo;
ſcilicet, aëra mihi videri æquè compreſſum in quolibet tractu, ſive ille
ſuperior, ſive inferior ſit: demus enim infimum preſſiorem eſſe, vtpote
cui totum pondus ſuperioris incumbat, quod ſupra innuiſſe viſus es,
Antime; igitur aër compreſſus intra vas, inde non erumpit, licèt vas ape­
riatur: aut certè adversùs alium aëra erumpit, eique ſeſe admiſcet, &
preſſionem æquè dividit; dico igitur, infimum aëris tractum equidem ma­
gis comprimi, majoris ponderis vi gravitantis ; ſed ita contraniti, vt tra­
ctum ſuperiorem continuum comprimat; atque adeò communis & æqua­
lis ſit vtriuſque compreſſio; nempe aër in aëre compreſſus ſeſe dilatat, do­
nec æqualis vtrimque ſit compreſſio; & hoc, ni fallor, longè faciliùs ſol­
vit argumentum illud ſupra adductum, petitumque ab intolerabili com­
preſſione, quæ ex tanta ponderis, aëris ſcilicet, gravitantis vi ſequeretur;
itemque illud ex eo ductum, quod in vertice altiſſimi montis aqua per
canaliculum minùs altè aſſurgeret, itemque tempore fluxus; nam vt dicam
quod res eſt, illæ tuæ reſponſiones, licèt diſſimularim, mihi plenè non fe­
cerunt ſatis.
Antim. Fateor tuam illam longè faciliorem eſſe, cui etiam vltro ſub­
ſcribo: neque illud, quod aliqui afferunt, de lanæ cumulo cujus pars in­
ferior compreſſior eſt, quidquam negotij faceſſit; nec enim lana propriè
loquendo comprimitur; ſed tantùm extruditur aër inter lanæ filamina
contentus; neque hæc vera eſt compreſſio, ea ſcilicet, ex qua tantam vim
motus ſequi videmus: ſed tandem ad Mercurij fiſtulam venio.
Pulcherrimum fortè ac celeberrimum experimentum eſt illorum
omnium, quæ hoc currente ſæculo, ſub mortalium venerunt adſpe­
ctum: primus illius inventor fuit doctiſſimus Torricellus, vir certè,
quem inter principes hujus temporis Geometras iure annumero; qui
cùm à Galilæo aliquando audiiſſet, vel potiùs ab eo typis mandatum
legiſſet, aquam attolli non poſſe in Siphone, ſupra altitudinem 18.cubi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index