Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < (172) of 361 > >|
186172HYDRODYNAMICÆ nis n, & alterutrum foraminum o, p, quibus ſingulis ſit amplitudo α; ita erit
diſpendium potentiæ abſolutæ = {nn/αα}, poſita potentiâ integra = 1 + {nn/aα},
quæ quantitates ſunt ut n n ad n n + α α.
Conſiderabile certe eſt hoc diſpen-
dium, ſi iconibus harum machinarum fidere licet, in quibus fæpe orificia
o &
p minora ſunt orificio effluxus H, quod ſi foret plus quam dimidium
perderetur potentiæ abſolutæ.
Erunt autem canales A B & D E per totum tra-
ctum, quantum id licet, amplificandi, ut machina parum de ſuâ præſtantia
perdat.
Ceterum fuit hæc machina excogitata, ut jactus fieret continuus per H.
Quia tamen fieri non poteſt, quin aliquod temporis intervallum intercedat
inter ultimum emboli elevationis punctum, inſtantisque ejusdem depreſſio-
nis initium, non poterit jactus omnino eſſe continuus &
æquabilis. Huic
vero incommodo optimum remedium attulit auctor machinæ illius, cujus
mentionem facit D.
Perrault in Comment. ad Vitruvium pag. 318. edit. 2. Paris.
quamque in Bibliotheca Regia Paris.
aſſervari dicit; inſerviet nobis hæc ma-
china alterius exempli loco:
figuram autem deſumam una cùm ejusdem de-
ſcriptione ex ipſo Perraultio.
Exemplum 2.
„ Machina eſt referente præfato Perraultio, in quâ aqua expellitur ex
modiolo A (Fig.
51.) mediante embolo B in catinum F G, ex quo aër,
11Fig. 51. ſi modo aliquid aquæ jam adſit, egredi non valet;
quia tubus E F us-
que ad fundum fere deſcendit:
ſic enim fit, ut aqua propulſa ex modio-
lo A per diabeten D, imumque catini occupans claudat orificium tubæ in
F, aërique tranſitum neget.
Igitur cum embolus novas intrudit aquas
in mediolum, partim aëre partim aqua, repletum, hæ aquæ de novo af-
fuſæ vim exerunt in utrumque fluidum, &
cum aqua non poſſit exilire
per tubum F E eadem velocitate qua irruit ex antlia per diabeten D, quia
ſcilicet (ſunt verba Perraultii) tubus F E in extremitate ſua E orificio per-
forata eſt multo minori, quam eſt orificium tubi D, aqua in catino ac-
cumulata aërem comprimit, ab eodemque reciproce preſſa, etiam dum
embolus elevatur, per tubam F E exilit.”

Perditur in hâc machina magna potentiæ abſolutæ pars à tranſitu aquæ per dia-
beten D, hocque diſpendium eo majus erit, quo anguſtior eſt iſte tubulus:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index