Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1
page |< < (111) of 824 > >|
186111MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXII. do preſſio vim generat non in acceleratione æquales gradus
velocitatis æquali actione communicantur;
ut enim æquales
11439. gradus velocitatis corporibus æqualibus, quorum unum quie-
ſcit, alterum movetur, æqualibus actionibus communicentur;
requiritur ut illud quod in corpora agit reſpectu utriuſque
eandem habeat relationem;
id eſt, deſideratur ut cauſa mo-
vens eadem velocitate cum corpore moto feratur, in quod
tunc poterit agere ut in corpus quieſcens:
actio autem qua
cauſa movens transfertur ſuper addenda eſt actioni hujus
ipſius, ut habeamus actionem integram qua corpus move-
tur.
Unde deducimus difficilius corpus acceler ari quam mo-
22440.veri.
Sint elaſtra infinite parva e, e, e, e, & c, juncta inter ſe,
33441.&
flexa, quæ, ſi ad priſtinam redeant figuram, illam ac
44TAB. XVI.
fig. 1.
quirant, quæ in E repræſentatur, &
per ſpatium infinite
exiguum ſeſe expandant.
Elaſtrorum hæc eſt proprietas,
ut, ſi, dum ſe expandunt, in corpus ſibi relictum premant,
huic vim integram, cum qua ſe expandunt, communicent,
ſi ad partem oppoſitam obſtaculo immobili inſiſtant.
Ela-
ſtrum E communicat corpori P gradum velocitatis infinitè
exiguum.
Ut elaſtrum ſequens corpori æqualem gradum
velocitatis communicet, requiritur ut elaſtrum, dum ſeſe
expandit, ea velocitate feratur, quam corpus jam acqui-
ſivit, aliter non ageret in corpus motum, ut E in corpus
quieſcens egit;
præterea requiritur, ut in hoc motu inſi-
ſtat Elaſtrum translatum obſtaculo, quod verſus partem op-
poſitam cedere nequeat;
id eſt propellendum eſt ea vi,
qua hoc propellit corpus;
quod obtinebit, ſi elaſtro ſimili
ſeſe expandente propellatur.
Duo ergo elaſtra eodem mo-
mento ſeſe expandentia requiruntur, ut ſecundus gradus
celeritatis corpori communicetur, id eſt vis deſidera-
tur dupla illius, qua primus gradus corpori communicatur.
Simili demonſtratione patebit, tria elaſtra, eodem momen-
to ſeſe expandentia, aut vim triplam requiri, ut communi-
cetur tertius velocitatis gradus &
ſic de cæteris. Poſitis
nempe gradibus velocitatis infinitè exiguis ne in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index