Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1gantur in ſuperficie convexâ materize vorticis AEIO,
quae Cometam adhuc involvit, & refractio illa ipſos
removeat à perpendiculari, juxta ea quae in Dioptricâ
explicui a: quia nempe radii iſti multò difficiliùs tran­
ſeunt per hanc materiam vorticis AEIO, quàm
illam vorticis AEVX: unde ſit, ut longè pauciores
perveniant ad Cometam, quàm ſi refractio iſta non
fieret; hique pauciores, inde ad oculum reflexi, poſ­
ſunt eſſe nimis debiles ad eum movendum.
Alia verò
ratio eſt, quòd valde ſit credibile, ea­
dem ſemper Lunae facies terram reſpicit, ita ſemper
eandem cujuſque Cometae partem verſùs centrum vor­
ticis in quo verſatur, converti, eamque ſolam radiis
reflectendis aptam eſſe.
Sic nempe, cùm Cometa eſt
in 2, illa ejus pars quae radios poteſt oppo­
ſita eſt centro S, nec ideò videri poteſt ab iis qui ſunt
juxta F ſed progrediendo à 2 ad 3, invertit ſe brevi
tempore verſùs F, atque ideò ibi tunc incipit videri.

Nam rationi valde conſentaneum eſt, primò, ut pute­
mus, dum Cometa tranſit ab N per C verſus 2,
ejus partem quae ſideri S obverſa eſt, magis agitari &,
rarefieri propter actionem iſtius ſideris, quàm aliam
partem ab eo averſam.
Secundò, ut putemus agita­
tione iſtâ, tenuiores & (ut ita loquar) molliores par­
ticulas tertii elementi, quae ſunt in ejus ſuperficie,
eâ ſeparari: unde ſit ut radiis reflectendis aptior eva­
dat, quàm ſuperficies alterius partis.
Quemadmodum
ex iis quae de igne infrà dicuntur b, poterit intelligi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index