Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 303 > >|
1curis ipſa efficitur cuneus. Paruus autem exiſtens cuneus
magna diuidit, cùm ex duobus ſit vectibus, contrario ad ſe in­
uicem modo constitutis.
COMMENTARIVS.
Tam quæſtionis propoſitio quàm dubitandi ratio
per ſe eſt manifeſta, ex quo nimirum contingat, vt
ſi quis ſuper lignum magnam imponat ſecurim, de­
ſuperque
ingens illi adijciat pondus, nihil conſideratione di­
gnum, aut alicuius momenti diuidat; ſi verò ſecurim ipſam
extollens percutiat, illud ſcindat, etiam ſi multo minus illa
habeat ponderis, quam id quod ſuperiacet, ac præmit.
Quod profecto ex eo euenire docet, quia cum omnia motu
fiant, & graue ipſum maiorem grauitatem acquirat per mo­
tum, magis etiam mouet dum mouetur, quàm dum quie­
ſcit.
Quare licet maior ſit grauitas innata totius incumben­
tis oneris quod præmit, nempe ſecuris cum ſuperadiecto
pondere, quàm ſit ſolius motæ ſecuris; nihilominus dum
prius elata ſecuris deijcitur, non modò operatur per inna­
tam ſibi grauitatem, ſed per eam, quam in ipſo motu acqui­
rit, & per impetum à percutiente impreſſum.
Vnde mirum
non eſt, ſi tune efficacius percutiat, ac ita percutiendo
ſcindat lignum, quod percutit.
Præſſio namque oneris
ab vna tantum cauſa grauitante ſine locali motu proce­
dit; percuſſio verò ſecuris à duplici, vel triplici cauſa im­
pellente, à qua mixtus quidam, violentiſsimus efficitur
motus.
Quod autem motus penderi addat pondus, ſeu grauitas
augeatur in motu, ac propterea efficacius operetur, explo­
ratiſsimum eſt, non modo in ijs, quæ cadunt ex alto (nam
quò magis à principio motus diſceſſerint, eò velocius ipſa
deorſum ferri conſpicimus, magisque impellere non ſecus ac
corpora grauiora;) ſed in reliquis quoque motibus proie­
ctorum, quorum pondus magis operatur in motu, quam in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index