Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
< >
page |< < (174) of 232 > >|
186174 ſito R B Z, A B C, eſſe conos, probatŭ ſit ibidem exceſ-
ſum cylindri R C, ſupra illos conoseſſe proportio-
naliter analogum cum parabola quadratica;
ſequi-
tur, quod ſi prædictus exceſſus ſecetur plano L P M,
deinde ſupponamus rurſum ſecari plano I T X, ſe-
cante bifariam S G, in V:
ſequitur inquam S G, ſe-
cari à centro grauitatis partis exceſlus geniti ex re-
uolutione ſegmenti L P B T R, in prædictis ratio-
nibus.
Tandem inſpiciatur ſchema poſitum in propoſit.
26. in quo ex cit. ſchol. annulus latus ex hyperbola
A B C, circa K M, probatus fuit proportionaliter
analogus cum parabola quadratica A O C.
Si ergo
illæ annulus ſecetur prius vbilibet plano N B V, de-
inde plano I S T, ſecante bifariam K L, in puncto,
in quo ipſam ſecat;
eadem compendia ſupra expoſita
colligemus circa centrum grauitatis portionis annu-
li ex portione hyperbolæ A B N.
Hæc enim omnia
patent ex dictis, &
lector memor ſupradictorum fa-
cile percipiet.
Nè ergo ipſi tædium afferamus ad
alia tranſeamus.
Parabola quadratica habet lineam quandam,
quæ appellatur parameter, ſeù latus rectum;
cuius
natura eſt, vt quadrata ordinatim applicatarum, æ-
qualia ſint rectangulis contentis ſub hac, &
ſub por-
tionibus axis abſciſſis verſus verticem ab ordinatim
applicatis.
Hanc proprietatem habent quoque aliæ
inſinitæ parabolæ, ſed ſuo modo:
adeovt in quali-
bet ſit aſſignabilis quędamlinea, vt poteſtates

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index