Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
1horas diminutæ videantur. Pupillam dico
partem in medio nigram: quæ verò circum­
iacet, variáque eſt pro hominum, & anima­
lium differentia, vocatur Iris.
Peſſi verò cir­
ca iridem, & circa peſſos candidum oculi.
Interiores anguli fontes vocantur, exte­
riores hirci ſeu paropiæ, & oculi ambitus
Eon.
Oculi partes
conſpicuæ.
Sed vt ad feles reuertar, varia ſunt illius
genera, aut quia ſimilitudine omnia fer­
mè animalia ſæua & ſimilia ſunt, panthe­
ræ, lyncei, pardi, tigrides.
Commune
enim eſt vnguium magnitudo, & robur,
pellis diſtincta, verſicolor ac pulchra, caput
rotundum: facies breuis, cauda prolixa,
agilitas corporis, feracitas, & cibus, qui
venatione acquiritur.
Commune eſt omni
animanti, vt veſcatur his, è quibus genera­

tur.
Quum enim ab initio imbecillum ſit,
vnde illi victus alibi, quàm vbi natum eſt.
Sed in his, quæ ex putrida materia gignun­
tur, manet conſuetudo fermè ſemper, quum
ad robur minimè proueniant: ſic muſcilio­
nes vino, & vermes cœno, & erucæ ac reli­
qua foliis iiſdem, quibus genitæ ſunt: aues ve­
rò & quadrupedes roſtro duriore, vel iam na­
tis dentibus aliud cibi genus ſolidius quæ­

runt.
Quum verò animal aliquod abundat,
plerunque aliud natura gignit, quod illo paſ­
catur, duplici commodo, ne multitudo prio­
rum damnum ingens afferat loco, & aliis
etiam, quæ ex his veſcuntur pabuli commo­
dum accedat.
Sic quum formicæ nimiùm
abundent quibuſdam in occidentalis Indiæ
partibus genitum eſt animal, quod vocant
vrſum formicarium, quòd lingua ea rapiat,
depaſcatúrque: atque ſic regionis iacturæ
prouiſum eſt, quum ad nullum alium vſum
hoc animal paratum videatur: neque enim
ferum eſt nec mordax, dictúmque potiùs
vrſus à ſimilitudine corporis, quàm à ro­
bore vel feritate: hoc linguæ humore diſcu­
tit ac diſiicit ſolidiſſimas formicarum do­
mos, inde etiam his diſiectis linguæ hæ­
rentes ad ſe trahit ac deuorat.
Animalibus
verò, quæ non facilè eſca eſſe poſſent, aliis
prouidit, vel paucitate fœtus, vel vitæ bre­
uitate, vel neceſſitate aëris aſperioris, vel
difficultate aliqua pariendi, aut educan­
di, ne in immenſam creſcerent multitudi­
nem.
Omne ani­
mal veſcitur
his, è quibus
generatur.
Cùm animal
aliquod
abundat, gi­
gnituraliud,
quod eo veſ­
catur.
Vrſus formi­
carius.
Piſces in ca­
lidis ac ſul­
phureis
aquis.
Sed ad piſces iam veniamus: qui non­
nunquam in aquis ſulphureis calidis inue­
niuntur, vt apud Budam Pannoniæ vrbem:
nonnunquam verò in aluminoſis, vt apud
Iulium carnicum.
Immenſa ſunt animan­
tium in aquis, præſertim mari, ac magis in
Oceano, præcipuè ſub torrida zona quoniam
ibi calor, & humor ad incrementum faciunt,
ſalſedo ad conſeruationem.
Vaſtitas qua­
rundam, vt Cete incredibilis, rugiunt oſ­
culis cubitalibus iuxta nares poſitis tantum
aquæ effundunt, vt naues etiam prægran­

des obruant.
Ex earum pinnis virgæ ſunt
pulcherrimæ, quæ oſſeæ ſeu corneæ viden­
tur: ſunt enim nigræ, ſimiles cornibus bu­
balorum, & adeò flexiles, vt nunquam rum­
pantur: nitent præcipuè in ſole, ſic vt au­
reæ videantur.
Singula fila virgam vnam ha­
bent, atque ob id in vna pinna plurimę: virgis
enim pinnæ conſtare videntur.
Os verò ca­
pitis adeò patens, vt ex eo nauiculam effi­
cere queas.
Conſopiuntur, vt Munſterus ait,
caſtoreo aquis diluto, nam protinus mer­
guntur.
Odiſſe odorem feræ piſces inſectan­
tis veriſimile eſt: itaque hoc vnum aduerſum
vaſtas belluas præſidium nauibus eſt.
Nam

& reliquas caſtorei odore terreri poſſe cre­
dendum eſt, velut & ſtrepitu machinarum
ignearum.
Sunt enim aliæ etiam belluæ in
mari tum monſtra, vt inter reliquas orcas,

quæ duabus alis ingentibus volitat ſuper
maria, terrorem potius, quàm periculum
triremibus afferens: atque hæ ambæ præto­
rias domos vaſtitate quandoque æquant.
Vnde luſus ille Lucianicus in Veris narra­
tionibus.
Eſt ziphus tantæ magnitudinis in

Getico mari, vt phocam deuoret.
Eſt autem
phoca marinus vitulus, inferiùs ob egre­
giam formam deſcribendus.
Eſt & in eodem
mari Orcadis genus quoddam gibbero, &
agilitate inſigne ſpringual vocatum, ob ma­

gnitudinem autem immenſam è genere or­
cadum eſſe creditur: piſces enim maximos
& incredibilis vaſtitatis orcades vocant, ſi­
mili nomine inſularum, quæ Britanniæ in
Oceano adiacent.
Inimicæ ſunt hæ balenis.
Priſtis quoque & phyſeter & arbor, & rota
omnia è cetaceo genere: μοῦτος enim Græcè
dum cete ſignificat, ſignificat & immen­
ſum atque ingens, & vaſtum: vnde μουτόεις.
Sunt autem diuerſæ huius generis formæ, vt

barbati piſcis, cui cornua bina ſunt, po­
ſterior pars anguſtior ac breuior, caput qua­
dratum, oculi ambitus 16. aut 20. pedum.
Rhinoceros quoque faſtigiatum dorſum ha­

bet, & narem occultam, & in cornu deſi­
nentem: pedes habet duodecim, & can­
cros deuorat.
Sed & vacca piſcis cornuta eſt,
aliúſque corpore oſſeo toto, tum alij plures.
Sed omnium admirabilior monſtrorum tri­

ton eſt.
In bacchi templo vidiſſe apud Ta­
nagreos Bœotię populos Pauſanias tritonem
refert, aliúmque apud Romanos, cuius hæc
erat forma: Capillos habent tritones in ca­
pite, ranularum inſtar in paludibus degen­
tium: tum colore, tum quia diuiſi inter ſe
non ſint, ſimilitudinem referentes.
Reli­
quum corpus in tenuem ſquamam deſinit,
roboréque eo munitum eſt, quo rhinas piſ­
cis.
Branchias ſub auribus habent, & na­
ſum humanum.
Os latius, & dentes ferinos.
Oculi glauci Pauſaniæ viſi ſunt. Manus iti­
dem habent, digitos, & vngues, cochlea­
rum acetabulis ſimiles.
Sub pectore, & ven­
tre caudam habent pro pedibus, vt delphi­
ni.
Referunt multa huiuſcemodi in Septen­
trionali Oceano videri, ſed piſcatorum lege
dimitti: quod falſum eſſe reor: nam ſi gre­
gatim incederent, regum anxia cupiditas
illos cogeret, ſpreto periculo, ſi ſolitarij
piſcatorum auaritia nullo metu coërcita.
Hæc tamen cùm videntur in maris ſuperfi­
cie, tamen quæ cetatij generis ſunt, graues
tempeſtates nuntiant: & in homines maxi­
mè graſſantur.
Sunt & in mari Indico iux­

ta Burneam, quæ ad æquinoctij circulum
poſita eſt, oſtrea magna adeò, vt pleræque
carnem contineant, ponderis librarum 25.
Inuentæ ſint etiam, quarum caro 44. libras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index