Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1EF dependeat ſolùm à tubilongitudine, & lumine E, poſito
æquali ſemper medio ſeu aëre; at in horizontalibus longitudo
dependet etiam à figura ſalientis, de qua Merſennus, & Tor­
ricellus.
Salientium
verticali­
um altitu­
do quæ.
Propoſitio V. Phænomenon V.
Saliens verticalis nunquam adæquat altitu­
dinem originis.
Saliens ver­
ticalis nun­
quam adæ­
quat altitu­
dinem ori­
ginis.
NUnquam enim ſaliens EF æquare poteſt altitudinem tubi
BA.
Et eadem eſt ratio de alijs omnibus ſalientibus, qua­
rum altitudo nunquam æquare poteſt altitudinem originis, ſive
origo ſtatim tubo includatur, ſive non.
Et ratio eſt, quia gra­
vitas humidi, & reſiſtentia aëris impediunt prædictam adæqua­
tionem.
Propoſitio VI. Phænomenon VI.
Saliens verticalis tubi quadrupedalis proximè
æquat 5/6 tubi ſui.
Saliens ver­
ticalis tubi
quadrupe­
dalis.
OBſervavit id Merſennus, aſſeritque in ſuis Phænomenis Pro­
poſit. XVII. ubi ait, hanc ſalientem poſſe eſſe reliquarum
modulum, ſeu menſuram.
Vide quæ diximus Propoſitione II.
Annot. 2. ubi idem quod hîc aſſeruimus.
Propoſitio VII. Phænomenon VII.
Salientes verticales eò ſunt longiores, quò tubi ſunt
longiores; ſed non eâdem proportione illæ ac hi
creſcunt.
Salientium
verticalium
longitudo
quȧ propor
tione cre­
ſcat.
Vnde licet tuborum non adeo longorum ſalientes verticales
ſint proximè 5/6, aut 2/3 ſuorum tuborum; tamen in tubis
longis ſalientes verticales vix excedunt 1/4 tubi.
Et hoc prove­
nit tum ob aëris reſiſtentiam, tum ob aquæ gravitatem.
Ita
Merſennus in Phænomenis Propoſit. XVII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index