Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
Inde casas postquam, ac pellis, ignemque pararunt;
Et mulier coniuncta viro concessit in unum;
Castaque privatae Veneris connubia laeta
Cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
Tum genus humanum primum mollescere coepit.

Ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre:
Et Venus inminuit vires, puerique parentum
Blanditiis facile ingenium fregere superbum.

Tunc & amicitiem coeperunt iungere habentes
Finitima inter se, nec laedere, nec violare:
Et pueros commendarunt, muliebreque saeclum;
Vocibus, & gestu cum balbe significarent,
Imbecillorum esse aequum misererier omnis.

Non tamen omnimodis poterat concordia gigni:
Sed bona, magnaque pars servabant foedera casti.

Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum;
Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.

At varios linguae sonitus natura subegit
Mittere; & utilitas expressit nomina rerum,
Non alia longe ratione, atque ipsa videtur
Protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
Cum facit, ut digito, quae sint praesentia, monstrent.

Sentit enim vim quisque suam, quoad possit abuti.

Cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
Illis iratus petit, atque infestus inurget.

At catuli pantherarum, scymnique leonum
Unguibus, ac pedibus iam tum, morsuque repugnant,
Vix etiam cum sunt dentes, unguesque creati.

Alituum porro genus alis omne videmus
Fidere; & a pinnis tremulum petere auxilatum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index