Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (160) of 300 > >|
187160De Mundi Fabrica,
3 Qua ratione motum proprium, quem initio celeriorem oſtendit, pedetentim ordinatè, & proportio-
nabiliter inhibet?
4 Qua ratione ſublunare meteoron circulum maximum adeo exactè in cælo proprio motu deſcriberet,
ideſt, perpetuo, vt ait Seneca, tendens in directum.
5 Hic proprius eorum motus erat lunari proprio tardior, ergo ſecũdum vſitatas rationes, ſupra Lunam,
maiorem ducit orbem.
6 Qua ratione elementare ſpectaculum tam longæuum foret, vt vel ad ſex menſes (teſte Seneca, & qui-
dem oculato) aliquando Cometa appareat?
7 Eorum quoque vera magnitudo celeſtem eorum patria teſtatut; mox enim probabitur nonnullos tota
terra maiores extitiffe.
8 Tandem eorum caudam quæ ſemper in partes Soli auerſas proijcitur, quid innuit? ſi eſſet ignitum me-
teoron, flamma hæc potius ſurſum, vel hucilluc agitaretur:
ex quibus omnibus concludunt eos in cælo tan-
quam planetas temporaneos aſciſcendos eſſe:
Quod ſi quis vereatur aliquid noui cælo inuehere, ei cum an-
tiquis Italicis, Pythagoricis A, pollonio Mindio, &
Seneca, liceat Cometas inter æterna naturæ opera cenſe-
re, ita vt non de nouo in cælo generentur ſed de nouo appareant;
neq; deſinant eſſe, ſed apparere: forte enim
deſinunt, quod nimis in cæleſtes ſublimitates euehantur;
ſicq; paulatim à noſtris viſibus ſe ſubducant: paula-
timq;
proprium motum remittunt, quia inſtar planetarum in magno quopiam epicyclo ſurſum aſcendunt;
in quo aſcenſu tardi primum, mox ſtationarij euadunt: deinde poſt longa tempora; poſtquam per imagina-
ria illa ſpatia, quæ etiam extra mundum, nonnulli imaginantur, ſpatiati in ſuperiori parte epicycli fuerunt,
iterum ad nos deſcendere incipiant, iterumq;
in noſtros ſe dimittant aſpectus. Enimuero nonne hac ratio-
ne Venus, &
Mercurius fuas apparitiones, & occultationes alternant? Vide tractatum noſtrum de Cometa
in opere de locis Mathem.
apud Ariſtotelem; vbi plura huc ſpectantia reperies.
Vides igitur Lector, quam verum illud fit, non eſſe ad pauca reſpiciendum ei, qui velit in quauis materia
pro dignitate quidquam determinare.
Lege tamen quæ Claramontius lib. de Stellis & in ſuo Antitychone,
eiuſq;
Apologia contra Keplerum, quæ poſt obitum P. Blancani prodijt in lucem.
Vera Cometarum magnitudo. Cap. IV.
APparens diameter capitis illius Cometę, quam anno 1577. Tycho, & alij plures obſeruarunt, erat min. 7.
diſtantia vero eius à terra erat ſemid. terræ 210. ſeu diam. 105. fi ergo vt in alijs fiat Iſoſceles, cuius latera
contineant partes 105.
angulus vero min. 7. collata baſi cum vna ex illis partibus, ideſt, cum vna diam. terræ,
baſis continebitur in ea quater cum duabus tertijs, quare earum proportio erit ſicuti 3.
ad 14. vnde & ſphæra-
rum ratio conſtabit ex cubis horum nu nerorum, qui ſunt 27.
& 2744. habent enim eandem rationem quam
ſphæræ:
quæ cognoſcitur diuiſo 2744. per 27. prouenit enim quotiens quaſi 101. qui indicat Cometam a terra
contineri, &
adæquari centies, & ſemel.
Eodem modo longitudo caudæ eius inueſtigatur; nam apparens longitudo ſubtendebat gr. 22. diſtantia
vero a terra erat diam.
terrę 105. igitur per Iſoſceles vſitatum, compererunt longitudinem veram huius Co-
metes continere diam.
terræ 48. craſſitudo autem fuerit diam. 11.
Similiter agendum eſt in alijs Cometis, quia variæ ſunt eorum apparentes magnitudines necnon variæ
eorum a terra diſtantiæ.
Cometa ille Neronianus, qui ex Seneca, magnitudine ſua apparente Solem adæ-
quabat, proculdubio vera magnitudine Lunam ſuperauit, quandoquidem ſupra eam effulſiue cenſendu@
eſt:
vt ex ſuperioribus oſtenſum eſt.
Corollarium de materia Cometarum.
SOlent nonnulli Phyſiologi cum Aſtronomis de Cometarum materia contendere, affirmant enim aliqui
ex illi Cometas ex elementari materia conſtare, atq;
etiam in elementari regione verſari, quippe quę Co-
metas tantum de facie norunt;
cum enim eorum circuitus, vias, motus, parallaxes, ne queant perſcrutari, de ijs
tamen ſecundum vulgarem apparentiam iudicant.
verentur præterea ne quam nouitatis notam cælo inurãt.
Ex oppoſito Aſtronomi qui prædicta Cometarum accidentia ſagaciter rimati ſunt, eaque omnino rebus tan
tum cæleſtibus competere vident, eos non elementares, ſed cæleſtes eſſe autumant.
Verum enimuero me ab
vtriſque gratiam initurum confido, ſi qua ratione lis hæo componi poſſit, oſtendero:
ratio igitur eſt, ſi eorũ
opinionem ſequamur, qui putant Cometas cæleſtes eſſe, ac continuo inter æterna mundi corpora perſeuera-
re, quamuis raro conſpicua euadant.
in qua ſententia fuere olim Pythagorici, & Italorum ſecta: ſed & recen-
tiores ſuas hypotheſes ita Cometæ accommodant, vt cum antiquis conſentire poſſint;
dum enim cos in ma-
gno epicyclo reuoluunt, omnes ſaluant apparentias, &
præterea eos in ſublime cælum ita attollunt, vt pau-
latim ad viſum minuantur, actandem non pereant, ſed non apparent.
hac enim ratione nihil noui cælo infe-
runt, quod Phyſicis, ne contingat, præcipue curæ eſt.
nec eos elementares faciunt, quod Aſtronomi magno-
pere auerſantur.
hæc ſit conciliatio, vero exiſtimo pro materiam Cometarum, magna conſideratione dignũ
eſle illud, quod P.
Horatius Graſſus in Libra Aſtron. refert, ſcilicet toto tẽpore, & antea etiam, quo Trabs, &
Cometa anni ſuperioris 1618.
apparuerunt, nullas in Sole maculas conſpectas eſſe.
Ex dictis de planetis tamen ordinarijs, quam extraordinarijs, ſcilicet Venerem, & Mercurium, circa Solẽ
@ta moueri, vt aliquando infra, aliquãdo ſupra ipſum exiſtant:
Martis ſtellam etiam aliquando infra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index