Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 303 > >|
1quiete, magisque in velociori motu, quàm in tardiori. Quam­
uis in rigore loquendo virtus illa grauium, quæ augetur in
motu, non ſit eadem propriè ipſa grauitas per maiorem in­
tentionem ſui ipſius, ſeu acquiſitionem aliorum graduum
eiuſdem qualitatis in ſpecie, ſed potius ſit impetus ipſorum,
grauium, vel à proijciente impreſſus, vel per ipſam grauita­
tem deſcendentis oneris in eodem onere productus dum
præceps fertur ad ima, ac ſucceſsiuè in ſe impetum au­
get.
Quamobrem in motu ſecuris tendentis deorſum ad
ſcindendum aliquod lignum, vterque impetus prædictus
concurrit, nempe & ille, qui à ſcindente fuit impreſſus, &
is qui ab ipſa grauitate in deſcenſu producitur, ac ſucceſ­
ſiuè ſemper augetur.
Quod tamen non ita ſe habet dum
ligna non ſcinduntur per motum deorſum, ſed ſurſum ad­
mouendo, ac vibrando ipſam ſecurim, vt ad amputandum
ramum ex arbore; Nam tunc non intercedit niſi ſolus im­
petus admouentis; & iccirco diximus huiuſmodi motum
ſecuris à duplici, vel triplici cauſa procedere; cum gra­
uitas innata ſemper ad ipſam percuſsionem, aut inciſio­
nem concurrat ſicut impetus impreſſus ab incidente; im­
petus verò à grauitate productus, vel auctus, tantum­
modo in deſcenſu, hoc eſt cum ad ſcindendum tendit
deorſum.
Omninò autem quilibet motus ſecuris, prout mos eſt
illam in ſcindendo adhibere, validiſsimus etiam conſtitui­
tur ex ipſa circulatione quam efficit.
Nam ex hac maior
velocitas, & ex maiori velocitate efficacior ictus proce­
dit.
Tanto enim fortius corpus quodlibet in aliud impin­
git, quantò celerius fertur, ac magis eius moles agitatur.
Celerius autem fertur ſecuris per motum circularem, ma­
giſque agitatur, quàm quolibet alio motu; Alioquin ſi
rectà, verbi gratia moueretur ſimul cum manu, tantùm
ſpacij percurreret eodem tempore, quantum ipſa manus;
vt ſi ſecuris ex loco A ſimul ac manus manubrio appli­
cata ex loco B, rectà deſcenderent verſus lineam CD

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index