Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
51 37
52 38
53 39
54 40
55 41
56 42
57 43
58 44
59 45
60 46
< >
page |< < (173) of 361 > >|
187173SECTIO NONA. fiat igitur amplus aut etiam plures tubi conſtruantur aquas transmittentes: ma-
joris eſt momenti hæc annotatio in præſenti caſu, quod multo majus diſpen-
dium ab anguſtia diabetes D oritur, quam in aliis machinis;
fac enim am-
plitudinem hujus diabetes eandem, quæ eſt orificio E, &
pone inſuper æqua-
libus temporis intervallis embolum deprimi, retrahique non perdetur jam ſo-
lum dimidia potentiæ abſolutæ pars, ut aliàs, ſed plane quatuor quintæ partes
inutiles fient.
Quia vero multa ſunt in hâc machina, quæ ſingularem po-
ſtulant calculum, placet illam ſeorſim perluſtrare.
Digreſſus continens aliquas commentationes in Ma-
chinam Hydraulicam quam repræſent at figura 51.
(α) Non poteſt jactus aqueus per E eſſe omnino æquabills, durante
tota emboli agitatione:
Dum enim embolus elevatur, novæ aquæ non acce-
dunt, atque ſic diminuitur quantitas aquæ in catino G E contentæ, aërque
eidem ſuperincumbens dilatatur ac denique elater ipſius diminuitur:
hinc
quoque velocitate continue minori aqua erumpit donec rurſus ab embolo
intruſo acceleretur.
Verum ſi ponatur ſpatium, quod aër in catino occupat longe ma-
jus ſpatio illo ab aqua, quæ durante una emboli elevatione ejicitur, occu-
pato, ceſſat fere tota hæc inæqualitas, poſito embolum uniformiter agitari
&
diu ante fuiſſe agitatum, quæ poſterior hypothſis ideo neceſſaria eſt, quod
primæ agitatione valde differant à ſequentibus.
Igitur brevitatis ergo om-
nibus hiſce hypotheſibus ſatitfaciemus, ideſt, ubique ſtatum, qui dicitur,
permanentiæ ponemus.
(β) Cum igitur primis emboli agitationibus ſenſim augeatur velocitas
aquæ per E effluentis, mox fit ut jactus aqueus velocitatem tantum non in-
tegram attingat;
quo rei ſtatu poſito, patet tantum aquæ depreſſione em-
boli impelli in catinum, quantum ex eodem tota emboli agitatione ejicitur.
Primis autem agitationibus plus intruditur, quam ejicitur, idque non
ideo, ut putavit Dn.
Perrault, quod orificium in E altero in G minus ſit
(idemque enim ſuccederet ſi vel majus eſſet) ſed quod cauſa efficiens non p of-
ſit ſtatim omnem ſuum exerere effectum in ejiciendis aquis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index