Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
< >
page |< < (181) of 760 > >|
187181LIBER VIII. mum à ſeipſo moueatur neceſſe eſt. Præterea hoc etiam
rationẽ hanc eandem tranſigere licet.
Omne nanque quod
mouet, &
aliquid, & aliquo ſanè mouet: aut enim ſeipſo,
aut alio mouet:
ut homo aut ſeipſo, aut baculo mouet: &
aut ipſe uentus deiecit, aut lapis quẽ pepulit uentus.
Fieri
uerò non poteſt, ut id quo motus affertur, moueat abſq;
eo
quod mouet ſeipſo.
Sed ſi id quidẽ ſit, quod motũ affert ſe-
ipſo, non neceſſe eſt aliud eſſe, quo motus affertur.
Sin ue-
rò ſit aliud, quo motus affertur, eſt aliquid profectò quod
quidẽ non aliquo, ſed ſeipſo mouebit, uel in infinitũ ab ibi-
tur.
Si igitur mouet quippiam, atq; mouetur, ſtetur, & non
in infinitũ pergatur, neceſſe eſt:
nã ſi baculus moueat, quia
mouetur à manu, manus ipſa profectò baculo motũ affert:
quod ſi manũ etiam quippiam aliud moueat, & illud iden-
tidem manu mouet.
Cùm igitur id, quod motum affert,
aliud aliquod mouet, tum id ſit prius, quo ſeipſo mouet, ne-
ceſſe eſt:
quod ſi hoc motu quidem cietur, ab alio autem nõ
mouetur, neceſſe eſt ipſum profectò ſeipſum motu ciere.
Quare hac etiam ratione, aut ab eo ſtatim quod ſeipſum
mouet, id quod mouetur, motu cietur, aut ad hoc ipſum
tandem acceditur.
Inſuper, ſi ſic etiam conſiderabimus
eadem accident uniuerſa:
nam ſi omne quod mouetur, ab eo
mouetur quod motu cietur, aut hoc ipſis rebus per acci-
dens competit, ut quippiam moueat quidẽ motum et ipſum
ſuſcipiens, non tamen quia mouetur, aut non per accidens,
ſed per ſe ineſt.
Si igitur per accidens competit, non neceſſe
eſt moueri quod motu cietur.
Quòd ſi id ſit, patet poſſe
aliquando nihil eorum, quæ ſunt, moueri:
non enim eſt ne-
ceſſarium id quod accidit, ſed potest non eſſe.
Si igitur id
eſſe poſuerimus, quod eſſe poteſt, nullum accidet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index