Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quod diceretur. Profectò niſi vſus fuiſſes voce Præ­
ciſionis, aliiſque conſimilibus, videri dumtaxat potuiſ­
ſes opinione præoccupatus, ac præ illius a more, voluiſ­
ſe non opinionem experientiæ, ſed experientiam
opinioni accom modare: Nunc autem non video, cur
tot paginis, tantoque apparatu inſtiteris (etiam tot
cautiones adhibendas iis, qui rem experiri ſcrupulo­
ſiùs vellent, præſcribens) vt te expertum crederemus,
naturam illud in globo peculiare ac proprium eſſe voluiſſe,
vt eius diameter præciſa eſſet menſura illius altitudinis, ex
qua, &c. ac iterùm, hanc eſſe inter globos, & alias figu­
ras differentiam, quòd in globis diameter altitudines præcis è
definiat, vnde pondus, &c.
Alterum, cur huiuſimodi Ex­
perimento deprehenſo falſo; hoc eſt, cùm verùm iam
non ſit, vt contenderas, conſtare Experientiâ corpus graue
quodcumque ex qualibet altitudine per aërem cadens, &
percutiens vt libet, perpetuò ex altitudine dupla dupla præcisè
ampliùs, & ex tripla, quadruplave diſtantia, triplò, qua­
druplove fortiùs percutere; cur, inquam, pergas etiam­
num eam Ratiocinationem habere, imò & acriter
tueri pro Phyſica Demonſtratione, quam non alij
fundamento, quàm huic vnico Experimento ſuper­
exſtruxeris?
Hoc ſanè eſt, quod mihi videtur faten­
dum ſimùl ingenuè fuiſſe, ac parcendum ſimùl labo­
ri, quo æque te exerceres, ac me, quemque declinare
potucras, ſi neque meam Reſponſionem, neque tuas
Vindicias eſſe cuulgandas cenſuiſſes; cùm alioquin
iam deſtitutus omni argumento, quo Demonſtra­
tionem ſuffulcias, ludere videaris omnem operam, dum
operosè adeò in ea propugnanda deſudas.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index