Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (175) of 672 > >|
187175De his quæ Virtute Calida dicuntur. turaliter connecti cum panisaut vini naturâ, vt tamen ad panis
aut vini ſubſtantiam conſtituendam nullatenus pertineant;
quam-
uis illa eſſent corpuſcula non apta, vt per ſe ſic complicata ſubſi-
ſtant ſeiuncta à corpuſculis panis aut vini naturam conſtituentibus,
poſſent Diuinâ virtute contineri in illâ eadem complexione, qua
panis aut viniſpeciem præſeferrent, quin tamen panis aut vini na-
tura cum ijs permaneret.
Maur. An particulæ naturam panis aut vini conſtituentes adeò
inertes ſunt, vt nullum ſenſum mouere valeant?
nullus Sali ſapor,
nullus ſulphuri odor aut color, nullus Spiritibus calor?
nemoid fa-
cilè admittat.
Quorſum igitur corpuſcula illa ſenſus noſtros mo-
uentia, neque tamen ad panis aut vini naturam conſtituendam
pertinentia, ſi ipſi naturæ vis ineſt, qua ſenſum moueat?
Quod
ſi cum panis aut vini ſubſtantiâ ſimul periret vis illa mouendorum
ſenſuum Sali, Sulphuri, atque Spiritibus inſita;
non ſatis intel-
ligo, quomodo poſt Sacra Verba maneant ſpecies panis aut vini
immutatæ:
hæc ſcilicet vis ingenita ſubſtantiæ coniunctim cum
illis, quæ adſtruis, corpuſculis ſenſum mouens, cauſam vnam
componit, quæ vtique validiùs feriat, aut vellicet neruos, quàm,
cùm corpuſcula illa ſolitaria remanent, hac pereunte.
Quapropter
facultates illas mouendorum ſenſuum (quas aut Colorum, aut
Saporum, aut Odorum, aut Caloris, aut Frigoris, cœterorum-
que eiuſmodi, vocabulis indigitamus, vocum compendio vten-
tes) ita cum naturis, quibus tanquam proprietates conueniunt,
connexas ſtatuo, vt nullâ vi naturali auelli queant, ſed perpetuò
illis cohæreant, quamuis ex aliorum corpuſculorum alijs faculta-
tibus (intrà idem genus) præditorum admiſtione, earum eſſica-
citas temperetur.
Cœterùm illas eaſdem facultates, ſeu qualita-
tes, Diuinâ vi ſeparari poſſe à naturis ipſis, atque ſeparatas con-
ſeruari, nullus ambigo.
Quamuis enim hanc qualitatum à natu-
râ diſiunctionem nullo Phyſico experimento valeat Philoſophia
probare, neque vnquam abſque corpuſculorum immiſſione, aut
expiratione ſiat vlla naturalis qualitatum mutatio;
illas tamen
facultates à ſubſtantiâ, non mentis opiſicio, ſed reipſa diſtingui,
ſatis eſt, ſi Fides doceat:
neque enim Phyſicis ratiocinationibus
fas eſt Diuina metiri.
Et quemadmodum Naturæ Vnitatem cum
Hypoſtaſeon Trinitate cohærere, naturalis ratio Fidei lumine de-
ſtituta non aſſequitur;
ita nil mirum, ſihæc, de qua ſermo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index