Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
1æquauerit. Itaque & in mari figuræ omnes
effictæ videntur animalium, & non ſolùm
animalium, ſed etiam inſtrumentorum.
Et
in Indico præcipuè monſtra immenſæ ſunt,

& incredibilis magnitudinis.
Cauſam tam
multiplicium figurarum eſſe reor facilitatem
generationis, & vitæ.
Nam cùm ad genera­
tionem concurrant calor & humidum, ad
vitam alimentum, in mari calor abundat &
humidum, atque pabulum irimari enim ſal,
in ſale oleum, oleum autem humidum eſt
pingue, ob id etiam alimentum.
Propter
motum etiam non contingit peſtis, velut in
aëre: mare enim quotidie mouetur, aër au­
tem aliquando tranquillitas eſt.
Ob id quæ­
libet forma piſcis conſeruari facilè poteſt,
non ita in aëre.
Mouentur etiam piſces in
mari abſque labore, terreſtria animalia non:
vnde terreſtria animalia, vel eſurire cogun­
tur, vel labore nimio confici neceſſe eſt.
Ne­
que mare gelaſcit, aut feruet, vt terra, &
aquæ fluuiorum, niſi extrema parte, qua ab
aëre tangitur.
His tot commodis, tum mi­
ſtione diuerſarum ſpecierum, plurima mon­
ſtra in mari generantur, adeò vt aliquando
propter æſtum exundante mari copioſius,
ad trecenta genera animalium monſtrifi­
corum in littore Oceani occidentalis relicta
ſint.
Ratio quoque, qua monſtra, mon­
ſtroſique partus, & octimeſtres in Ægypto
viuant eadem eſt cur, quæ in mari debilis
ſint vitæ, tamen ſuperſint.
Qui verò piſces
non viuunt, aliis piſcibus faciliùs miſcen­
tur, quàm animalia terreſtria, quæ herbis
paſcuntur, quia commodiùs iunguntur.
Qui verò carnes, & piſces deuorant, diffi­
ciliùs carniuoris feris, quoniam minùs ha­
bent ſenſus, & minùs ob id amant: amor
enim cum ſenſu fit: ob piſces non miſeren­
tur, vt leones, neque vllis parcunt, qui

prædæ loco ſint.
Referunt tamen raiam piſ­
cem homini ſub aquis periclitanti auxiliari,
ne vel ſubmergatur, vel à belluis maris diſ­
cerpatur.
Sed raia primùm ſi hoc agit, pe­
culiari quadam proprietate facit: nam & ſo­
la inter piſces marinos, quod ſciamus, alteri
generi miſcetur, ſquatinæ ſcilicet.
Deinde
raia, viua animalia non perſequitur, nec for­

ſan carnes edit.
Cur verò ſola raia, & ſqua­
tina ſimul diuerſo genere miſceantur, cauſa
eſt, quòd pleraque alia animalia in maris
profundo lateant.
Carniuoræ etiam prædæ
non Veneri ſtudent.
Pleraque ob timorem
non fidunt ex mitibus: talia etiam gregatim
plerunque incedunt, vt non deſit ſocius è ge­
nere ſuo, præſertim tempore, quo ad Vene­
rem procliuia ſunt.
Ob tot cauſas ſolus piſcis
ex raia, ſquatinam miſtus forma in mari cer­
nitur.
Eſt autem raia piſcis magnitudine ſcu­

ti, planè atque cartilagineus.
Eadem verò
ratio de magnitudine belluarum in mari,
præcipuéque Indico, quæ de forma.
Nam ob
humidum & calorem, & alimentum fermè
vbique præſens, tum quia abſque pedibus
ſuſtinentur, & grandia ſuperant maris ſpa­
tia abſque labore, ideò maximi ſunt piſces
terreſtrium animalium comparatione, auium
autem longè magis.
Nam finge vaſtum ani­
mal, & elephanto quadruplo maius, ſi eſſe
poteſt, in terra nónne plurimo cibo indige­
bit, quo abſumpto cogetur magnum illud
pondus maximo incommodo alias quærere
terras: itaque facilè contracto morbo peri­
bit, aut inedia, ſi ſenſim & lentè ex vna
regione in aliam tranſierit.
Deinde etiam
ſi tutò tranſeat & abſque labore, quis mo­
dus erit, ne hominum inſidiis capiatur?
Ho­
rum nullum eſt periculorum aut incommo­
dorum in mari: nam neque cibus deeſſe piſci­
bus, nec tranſitus ex vna regione in aliam
cum labore eſt, nec vllis hominum inſidiis
medio mari, etiam ſi monarcha orbi impe­
rat, ſubiici poterunt.
Ob id igitur piſces ma­
ximos inter animalia, aues minimæ: terre­
ſtria, magnitudine ſunt mediocria.
Nam cur
aues minores ſint terreſtribus animalibus,
ratio non obſcura eſt, cùm faciliùs ſubie­
ctis pedibus in terra ſuſtineatur animal,
quàm in aëre expanſis alis.
Medij inter ter­
reſtria, & marina animalia piſces ſint la­
cuum.
Vnde in Algoiæ Sueuiæ regione lacu­
bus piſcis Vualmin inuenitur: cui ſub men­
to duo funes ſunt, qui quandoque ad pon­
dus librarum 40. perueniunt.
Hic piſces
alios his funibus venatur, tum etiam aues.
Sunt enim illi loco promuſcidis in elephan­
to: meritóque ob magnitudinem balena la­
cuum dici poteſt, tantò minor balena ma­
ris, quantò mari lacus minores ſunt: & aquæ
lacuum ob frigiditatem, & lacus ipſi ob ma­
credinem, ad generationem, & alimentum
ipſo mari ſunt inferiores.
Omnium igitur
(vt dictum eſt) terreſtrium animalium for­
mas piſcibus expreſſit natura, hominem Tri­
tone, mulierem Nereide (hæc enim non fa­
buloſa, Sirenes autem fabuloſæ) elephan­

tem elephante, atque alia eiuſcemodi.
Sed
omnes piſces parte anteriore licet videan­
tur ſimiles animalibus pedeſtribus, poſte­
riore tamen in piſcem deſinunt, vel nullis
fermè exceptis.
Cauſa eſt, quòd velut in
nauis puppi temo illam dirigit, ita cauda
piſcis iter ſuum.
Propterea piſcibus omni­
bus fermè cauda bifida.
Tanta verò illorum
multitudo, vt referant in Narbonenſi Gal­
liæ parte aliquando vno retium tractu (in­
credibile dictu) captos piſces tot, tantóſque,
vt pondo ſeu libras CCCXCM. æquarent:
quod & ex magnitudine, & multitudine
contigiſſe potuit.
In vniuerſum autem piſ­
cium genus, & multitudine, & magnitu­
dine, & robore, & formæ varietate reli­
qua animantium genera præcellit, vt ſunt
etiam ex illis, quibus non deſint pedes, ve­
lut polypis, à pedum multitudine ſic voca­
tis.
Hos paruos atque aſſatos ſuper prunas

ad concipiendum meritò dabat Hippocra­
tes, quoniam polypus facilè concipit & fert,
nerueáque ſubſtantia præditus eſt, & tardè
concoquitur: ob id etiam eius caput mala
ſomnia mouet: quòd durum concoctione
atros vapores mittat non ſecùs ac cepe, ſed
longè validius.
Alij ſunt informes, velut quod

corio eſt, quaſi ſuillo, magnitudine fermè
elephantis, ſuillo etiam capite, pedibus lora­
ceis, ſine dentibus, paruis oculis, ſub ventre
duo foramina habet iuxta caudam.
Cauda
prælonga, brachij menſura latiore, quam
menſuram longitudine, & latitudine im­
plent ſingulæ auriculæ, corio craſſiore, quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index