Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 252 > >|
1ſignificat libræ genus, quod trutina, ab alijs ſtatera appellatur. Huius
partes quatuor ſunt A B ſcapus, C D anſa, A E harpago vel
lanx, F G
68[Figure 68]
æquipondium
Græcis di­
ctum sfai/­
rwma
noſtris
Marcum vel
Romanum.
Vi
truuius dixit inuentam fuiſſe ſtateram, vt ab iniquitate iuſtis mori­
bus hominum vita vindicetur.
Vnde eſt apud ſapientem ſtatera do­
loſa abhominatio eſt apud Deum, & pondus æquum voluntas eius.
In rebus autem pretioſis licet libra, non ſtatera vſurpetur, quia tam
exacta eſſe non poteſt: in vilioribus tamen, quia iniquitatis parua ia­
ctura eſt, frequentißimè vſurpatur, propter operis commoditatem.
Nam libra vti non poſſumus, niſi paria pondera penſionibus ſemper
habeantur, quarum apparatus atque tractatio eſt magis operoſa &
moleſta.
In ſtateris autem quicquid appenderis ſeu magnum, ſeu par­
uum vnico pondere, hoc eſt æquipondio: distinctione tamen puncto­
rum in ſcapo examinatur.
Id enim in ſcapo ita impoſitum eſt, vt mo­
dò ad anſam, modò ab anſa remoueatur, vt maiora & minora pon­
dera libret, & vi mouenti reſpondeat.
Nam velut aliqua manus va­
lida longiorem ſtateræ ſcapum deprimit.
Cur ſtateræ.] Problema eſt de ſtatera, quæ paruo æquipondio
magna appendit pondera.
Et problematis difficultas hinc oſtenditur,
quod ſtatera videatur tantum eſſe dimidia libra, vt in cuius vna
parte lanx eſt vna dependens, ex altera vero ſcapus.
Rationi igitur
conſentaneum eſtne tanta pendat, quanta libra integra.
An quia contingit.] Solutio problematis petitur ex libra, &
vecte, ex libra dupliciter.
Syllogiſmus prior ſic erit.
Libra expendit magna pondera.
Statera eſt libra, vt in cuius vna parte vna eſt lanx, in altera
vice alterius lancis, eſt æquipondium, quod pro ſua grauitate
deprimit ſcapum, & facit æquilibrium, & extremum anſæ
eſt centrum.
Ergo & ſtatera magna expendet pondera.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index