Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 1055 > >|
1
& tempori per ſe eſſe obnoxiam, & ex his quæ poſita ſunt exitum patere dicimus ad ea quę con­
tra hanc ſententiam ipſi dixere.
Nam cùm opponunt: Mutationem inter contradicentia tem­
poris puncto fieri: Generationem verò eſſe inter contradicentia mutationem: ambiguo rationem
laborare dicimus, & in aſſumptione latere errorem.
Etenim mutatio & generatio primi ſigni­
ficati fit inter contradicentia: at nos alterum accipimus quam ipſi referebant in alterationem, &
hanc eſſe inter contradicentia negamus.
Quod etiam afferunt ad aſſumptionis illius approba­
tionem, fallax item eſt, & eodem vitio laborat.
Accipiuntur enim eſſe & non eſſe vt contradicentia,
quod ſanè verum eſt in iis quæ ſunt primi ſignificati: ſed ea quæ ſunt alterius ſignificati, negamus
eſſe contradicentia, & inter eſſe & non eſſe primi ſignificati mutationem ſine tempore fieri con­
cedimus, inter ea quæ ſunt poſterioris ſignificati, veram generationem fieri dicimus, eamque.
in tem­
pore abſolui volumus, quia non opponuntur ſicuti contradicentia, & inter illa medium interce­
dit, quod eſt eſſe & non eſſe abſolutè, & partim eſſe, partim non eſſe.
Illi ex eo quòd generatio
ſit interens & non ens ſimpliciter, quod falſum eſt, efficiunt eam eſſe ſubitam, quod item eſt falſum.
Quocirca aſſumptiones vtræque cum ſyllogiſmi, tùm etiam proſyllogiſmi falſa ſunt, & miror id
pleroſque latere ſcriptores; quandò talem quoque fallaciam notet Ariſtoteles a apertiſsimè, vt ni­

hil prætereà poſsit, atque in omni alteratione & generatione ſeorſum idem euenire monſtret.

Adde item Philoſophi locum à Scaligero citatum è 2. primę philoſophiæ lib. 7. quem cùm inter­
prętatus ſit ille vir, quòd ſic pronunciauerit Ariſtoteles ita coactus ab vſu communi loquendi, &
quaſi quadam feſtiuitate ductus, nobis deridiculo certè fuit, cùm is in locis propriis 6. ſ.
& 7. Phyſ.
vbi res ad veritatis accurationiſque.
libellam perpenditur, eadem quoque profeſſus fuerit. Quod
autem opponebatur ex 5. Phyſ. vel Ariſtotelis ipſius teſtimonio negantis inter generationis ter­
minos eſſe medium: idcirco non eſſe [inter] in illa, quemadmodum in aliis motibus è medio tol­
litur duobus modis; Vel quòd accipiantur ortus & interitus in illo ſignificato quæ eſt mutatio
de eſſe ad non eſſe ſimpliciter, inter quæ non intercedit medium, ſed ſunt idem re non eſſe rei quę
corrumpebatur, & eſſe rei quæ fiebat; itaque nihil aduerſus id quòd vniuerſa generatio medium
habeat, & tempore abſoluatur; neque illa eſt inter contradicentia: cùm extrema item de quodam
ſubiecto ſimul negari valeant, vt dum fit homo; neque eſt abſolutè ſemen, neque abſolutè homo.
Itaque hoc modo contingit, vt [inter] ſit quoque in ſubſtantiis: ita enim definitur, in quod prius
aptum natura eſt peruenire id quod mutatur ſecundum naturam continuè mutationem patiens;
quod ſcilicet dicitur ſecundum materiam, non ſecundum formam; & id conſtat ex dictis eſſe quo­

que in generatione: ſi ibi eſt & fieri & factum eſſe; & id quod factum eſt, prius fieret oportebat.
Quapropter vbi conceſſum eſt [inter] ab Ariſtotele contrariis, contradicentibus verò negatum;
contradicentia propriè ſumpta fuiſſe videntur qui ſunt termini mutationum inter quos nihil eſt
omnino; contraria latius, vt etiam ſæpè 1. phyſ.
cuius rei ſignum, quòd etiam inter terminos muta­
tionis accidentium nihil eſt, vt inter album & non album.
Proinde perſpicere licet ibi differen­
tiam non eſſe poſitam inter generationem & alterationem, ſed inter verè contradicentia, & alia
oppoſita, in quibus obſeruatur aliqua mutatio per ſe.
Vel etiam quòd non valet id. Non eſt
[inter]. Ergo neque medium, neque tempus: quandò [inter] vt aliqui accipiunt, ſignificat
interuentum eorum quæ ſunt eiuſdem rationis.
At dum fit album, etiam in aliquo gradu album
eſt, & nominatur album: dum fit homo, poteſt quidem eſſe animal, aut planta, & dum fit domus
poſſunt eſſe fundamenta; non eſt autem homo, aut domus, niſi poſtquam generatio completa fuerit.
Ex hoc efficitur, vt medium ſanè eſſe poſsit in generatione: verùm quia non eſt eiuſdem rationis,
ibi non ſit inter.
Hæc nos anteà declarauimus ex 6. Phyſ. Vnde non eſt, quòd de his dubitare
oporteat.
Non igitur tollit dictum Ariſtotelis medium ſimpliciter ex generatione, ſed medium

eiuſdem rationis.
At quodcunque illud ſit, ſiue eiuſdem rationis, velut in cęteris motibus, ſiue
alterius, vt in ortu; dicimus ex omni medij ratione effici tempus; modo ſit ſecundum mate­
riam, vt ſignificat illa vox [inter]. Et profectò altero ex his modis cogunt nos dicere ea quæ
longo ſermone poſteà decreta fuerunt 6. Phyſ. quanquam mihi magis ſatisfacit ſolutio prior.
Ex eiuſdem quoque principiis euertitur obiectio poſterior quę ſic concludebatur. Cuiuſque
mutationis terminum temporis puncto exiſtere.
Proptereà cùm generatio ſit terminus alteratio­
nis; ergo etiam ſequebatur, vt ipſa item puncto temporis abſolueretur.
Nam dicimus, etſi vera
eſt argumenti propoſitio, falſam nihilominus eſſe aſſumptionem, quam quoque multiplicem eſ­
ſe monemus.
Cùm generatio generatim talis eſſe ſumatur: at id ſolùm verè pronuncietur, de
generatione primi ſignificati, neque id forte per ſe, ſed per accidens.
ſiquidem ſit finis generatio­
nis illius quæ eſt mutatio ſecundùm ſubſtantiam per ſe, eius verò quæ fit ſecundum quali­
tatem per accidens: atque huius eſt ex conſecutione quadam, &, vt ita dicam, organicè, per mo­
dum .ſ.
inſtrumenti, illius verò primò & præcipuè. Quanquam neque hoc, ſi rectè perpendatur
quòd ſit finis alterationis, arcet tempus à generatione, quandoquidem terminus eſſe poſsit bifariam
vel progreſſus, vel virtutis: ac terminus quidem progreſſus extremum eſt, veluti lineę punctum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index