Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1buit. Turpe nimirum ducens arcem orbis atque gentium decus
æquari operum gloria ab his / quos omni reliqua uirtutis lau
de ſuperaſſet.
Et quid hic referam porticus / templa portus /
theatra / thermarum que opera gigantea: in quibus tantum admi
rationis aſſecuti ſunt: ut interdum facta quæ coram intueren
tur
peritiſſimi exterarum gentium architecti fieri negarent
poſſe.
Quid demum non plus dico cloacis faciundis pulchri
tudine carere non potuerunt: ornamentis uſque adeo delecta
ti ſunt: ut uel eam ſolam ob gratiam uires imperii profunde
re pulcherrimum duxerint: ædificando ſcilicet ut haberent
cui apte ornamenta adiungerent.
Itaque ſuperiorum exemplis /
et peritorum monitis / et frequenti uſu admirabilium operum ef
ficiundorum abſolutiſſima cognitio extat: ex cognitione præ
cepta probatiſſima deprompta ſunt: quæ qui uelint / quod
uelle omnes debemus / non ineptiſſimi esſe ædificando pror
ſus neglexiſſe nulla ex parte debeant.
Ea nobis pro inita pro
uincia colligenda / et pro uiribus ingenii explicanda ſunt.
Iſtarum rerum præcepta alia uniuerſa omnis ædificii pulchri
tudinem et ornamenta complectuntur: alia ſingulas partes
membratim proſequuntur.
Prima ex media ſunt philoſophia
excerpta: et ad artis iſtius modum uiamque dirigendam et con
formandam
adacta: proxima uero ex cognitione quam di
ximuſ ad philoſophiæ normam ut ita loquar dolata artis ſe
riem produxere.
Dicam prius de his quæ magis artem ſapi
unt alteris quæ uniuerſam rem præhendant utar pro epilo
go.
Quæ in rebas pulcherrimis et ornatiſſimis placeant: ea
quidem aut ex ingenii cemento et rationibus aut ex artificis
manu deueniunt: aut a natura rebus ipſis immiſſa ſunt.
Inge
nii erit electio / diſtributio / collocatio / et eiuſmodi quæ opi
afferant dignitatem.
Manus erit aceruatio / affictio / ampu
tatio / circumciſio / expolitio / et generis eiuſmodi quæ operi af
ferant gratiam.
Rebus a natura aſcita erunt grauitas / leuitas /
denſitas / puritas.
Contra uetuſtatem uirtus et ſimilia: quæ
operi afferunt admirationem.
Tria hæc partibus pro cuiuſque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index