Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1tione tertia & libro ſeptimo Phyſicorum commentatione deci­
matertia.
Etenim omne omne motum habere motorem nemo
inficias ibit.
Quis enim tam ſtupidus vmquam fuerit, qui mo­
bile habere motorem negauerit?
nemo me hercule nemo, niſi
communi ſenſu caruerit; & ea quæ ſunt ſuapte natura nota,
demonſtranda non eſſe, pro certo ſcimus ex his quæ Ariſto­
teles tum ſæpenumero alibi, tum primo Posteriorum ſcripta
reliquit.
Quærit autem Ariſtoteles. Vtrumne omne motum
habeat motorem, ab eo, quod mouetur, distinctum, an verò
res quæ mouetur, motorem habeat, qui ſit omnino idem cum
eo, quod mouetur: & à motore ab eo quod mouetur, distincto
rem mobilem moueri, eo loco demonstratur: idque propter
Platonem, qui ſimplicem animam à ſe ipſa moueri rebatur;
quippe qui animam eſſe numerum ſe ipſum mouentem non mo­
do ſcripſerit, sed ſe quam artificiosè demonſtrauiſſe falsò cre­
diderit, vt ſupra memorauimus.
Secundo ſciendum: quæ mouentur aut per ſe, aut per ac­
cidens, mouentur per accidens eorum quæ mouentur, non vnæ
eſt differentia: nam quædam per accidens moueri dicuntur,
quia inſunt aliis, quæ per ſe mouentur; vt ſi quando candi­
dum animal ambulare viderimus, animal per ſe, candor per
accidens ad motum animalis mouebitur: non enim quia can­
didum, sed quia animal, cui candor accidit, animal moueri
dicitur.
Alter est modus, quo cauſa partis aliquid ſecundum
accidens mouetur, non quia ipſum totum moueatur, sed quia
æliqua pars totius concitetur, dum omnes aliæ conquieſcunt,
vt ſi oculo, aut pectori medicamenta adhibeantur, ita vt quæ
prius male valebant membra, deinceps bene valeant, animal
totum conualuiſſe dicimus.
Quando non ratione partis, nec ratione accidentis cuiuſpiam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index