Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1quo cum ventum fuerit, non exiſtit amplius motus: virtutis autem; quia per illud vt inſtrumen­

tum actio fiat, vt ſiquis cogitet hominem baculo pellere lapidem per interuallum vnius ſtadij, in
hoc motu duo ſunt ordines, alter qui pertinet ad ſpatium qui duobus terminis concluditur, car­
cere & calce, alter eſt inter cauſſas, à prima quod eſt impellens, ad vltimam & proximam qui eſt
baculus.
Igitur motio lapidis eſt continua, ea tamen efficitur proximè à baculo, & eſt terminus
impulſionis quæ fit à primo mouente, & planè inſtrumentum eſt vltimum mouens, & agit in vir­
tute primi mouentis: itaque eius actio eſt terminus cęterarum actionum: non idcirco tempus
excludit.
Sic ego fatebor, generationem eſſe terminum alterationis, non ſanè, ſi capiamus pro­
greſſum, ſed virtutis; ipſi verò non aduerſatur neceſſariò tempus.
Verùm quòd gratis accipiunt
generationem eſſe terminum alterationis; age & hoc obiter adnotemus.
vbi enim locorum talem
eſſe ortum legerunt apud Ariſtotelem?
vnde id colligitur? Planè formam eſſe finem alteratio­
nis ex eo concludere licet, quòd oſtenſum ſit dari in ſucceſsione vltimum eſſe, quod eſt ipſa for­
ma quæ ſupereſt qua terminatur omnis motus, hanc verò formam quid prohibet, quominus ſu­
ſpicemur eſſe magis è prædicamento ſubſtantiæ, quàm è reliquis?
etenim albefactio definit in
albedinem & latio in certum vbi.
Quin ſi veri ſunt canones dialectici, planum, quòd cùm per
accidens & per modum inſtrumenti motus ſecundum qualitatem ſubſtantia finiatur, per ſe verò

qualitate, intelligenda erit forma prædicamenti illius quod per ſe ſpectat motus.
Quod enim per
accidens eſt, in methodis negligi ſolet.
Et quanuis Ariſtoteles aliquando ſubſtantiæ generatio­
nem nomine alterationis exprimet; attamen, aut dicendum eſt, id accepiſſe Ariſtotelem quod eſt
vt inſtrumentum generationis propter euidentiam, aut quoniam inualuërat opinio apud veteres
philoſophos præter materiam nullam eſſe ſubſtantiam, appellabant enim ipſi quicquid præter ma­
teriam foret, & formas, ac differentias, quanuis ad ſubſtantiam pertinerent, παθη .i.
paſsiones,
quòd ea ſola maneret, cętera variarentur.
Ad paſsiones autem generatio non eſt, ſed alteratio,
philoſophum appellaſſe viam ad ſubſtantiam, nomine alterationis antiquis gratificantem, vt in
ratione viſionis aliiſque.
nonnullis feciſſe perſpicitur. Nam quòd alteratio fit generatione euiden­
tior, manifeſtum eſt: cùm fiat mutatio qualitatis, & adhuc ſubſtantia conſerueur, & quòd ſic ſe
habeat via ad accidens ad viam ad ſubſtantiam, ſicut accidens ad ſubſtantiam: accidens autem
nobis notius eſt, quàm ſubſtantia ſimpliciter, etiam via ad accidens nobis notior ſit neceſſe eſt,
quàm via ad ſubſtantiam.
Demum ſic dicimus, generationem eſſe terminum alterationis, quòd
vbi alteratio finitur; ibi incipiat generatio, ineſt enim calor prius in ligno per affectionem, poſt mu­
tat materiæ poteſtatem, & eò ſolùm pertinere hoc dictum, vt contiguam ſucceſsionem genera­

tionis oſtendat, non vt indiuiduam quandam naturam ſignificet.
E
F
G
a 8. Phyſ.
T. 69.
b 5. lib. de
Gen. an.
H
A
a 6. Phyſ.
T. 83.
B
C
D
E
F
G
Examinatur vis illius pronunciati: Mutationem quę ſit in tempore, terminari forma quæ
plus & minus accipiat, & Simplicij dictum perpenditur.
Cap. XVII.
POTERAT apud aduerſatios illud multum. Mutationem quæ tempore abſoluitur, ter­
minari forma quę plus minus'ue ſuſciperet, quod ſanè cùm abhorreat à ſubſtantia, ſequitur
ipſam neceſſariò fieri puncto temporis.
Opinor autem hanc rationem pluribus ſcatere vitiis.
Quæro enim, ecquis ſit illius propoſitionis ſenſus. Num'ne ita eſt accipienda, vt tali forma ter­
minari, ſtrati locum ſibi vendicarit & antecedentis, an conſequentis & attributi?
Si primum
dederint; quis non videt aſyllogiſton eſſe rationem, cùm aſſumptio in prima figura ſit negans?
aſſumere enim illos huiuſmodi enunciationem oportet. Generationem non terminari forma quæ
intendatur & remittatur, quòd ſi locum attributi ipſi aſsignent.
Mutationem tempori obnoxiam
terminari forma quę intendatur & remittatur, & ſtruant argumentum in ſecunda figura: at nos

eam, veluti falſam inficiamur, & vniuerſalem eſſe negamus.
Iam enim à nobis oſtenſum eſt, duo eſſe
initia, vnde plus & minus in mutatione ſumatur, neque ſolùm ex permixtione formarum con­
trariarum, verùm etiam ex natura materiæ quæ gradatim à non ente procedit ad ens, & à pri­
ma remotaque.
poteſtate ad vltimam & proximam quæ non niſi temporis interuallo ſuccedunt.
Itaque non reciprocantur hæc, vt oporteret. ſi argumentatio ritè concludenda eſſet. Tempore fie­
ri & terminari forma quę intendatur & remittatur, quandò omne id quidem quod tali forma
continetur, tempore producitur, ſed etiam tempore abſoluitur, quicquid per materiæ tranſmu­
tationem per ſe generatur, licet tali formarum genere non terminetur.
Plus ergo patet tempore
fieri, quàm terminari forma in qua plus & minus inſit.
Non me latet, Simplicium aliter de ſub­
ſtantiæ diuiſione ſenſiſſe, & eam quam nos ſecundum poteſtatem & gradus eſſe volumus, accidenti
ſoli tribuiſſe.
Nam, inquit, duplicem ineſſe diuiſionem in quoque motu, alteram quidem ſecun­
dum ſubiectum cuius meritò pars vna prius mutatur; altera poſterius; atque alterum ſecundum
gradus, vbi materia paullatim de poteſtate transfertur ad actum, ſicuti dictum eſt, atque hanc qui­
dem quę eſt ſecundum gradus, ſolam tempori ſubiici, cęterùm eam in ſolo accidente ineſſe,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index