In quo tu quidem fœlicior fuiſti; ſed vereor non pa
rùm, ne accuratior illa tua experientia neutiquam tuæ parti
ſuffragetur; quamuis dicas com nodè ad Galilei mentem
accidiſſe, vt globus non-niſi ex quatuor diametrorum altitu
dine decidens attollere potuerit duplum eius ponderis, quod ex
vnius diametri eleuatione ſummum extulerat; ſicut nec tri
plum, niſi ex altitudine diametrorum nouem, &c. Ego enim
tuo exemplo inductus, cùm idem tentare item voluerim; ne
que globum ex vnius diametri altitudine, ſuum pondus toties
multiplicatum attollere comperi; neque ad duplicatum, tri
plicatumque pondus eleuandum, ad tantam altitudinem attolli
debuiſſe. Vſus ſum quidem bilance obuia, & fortaßis non ita
exacta, & globo Porphyretico vnciæ 1, drachm 2 ſatis exactè.
Reperi autem hunc globum repetita aliquoties operatione ex
vnius diametri altitudine eleuare ſolùm vncias 5, dr. 2 (neſcio
an vitio bilancis acciderit, vt maius pondus non extulerit) at
idem globus duplum illius ponderis, ex diametris tribus, tri
plum ex quinque, quadruplum ex ſeptem, quintuplum ex
nouem ſustulit; interruptus autem nihil vlteriùs tentare po
tui. Ex his autem adhûc vides (quod totius controuerſiæ ca
put eſt) æqualibus spatiis æqualia acquiri velocitatis aug
menta. Hanc ego tamen operationem tibi tanquam exactam
non propono, quia necdum mihi per otium licuit eam adhi
bere diligentiam, quamres huius momenti pro ſuo merito po
ſtulat: ſed vt te quoque ad exactam illius rei experientiam
inuitem; ex qua tota de motu accelerato controuerſia diri
menda videatur.

Poſtrema hæc verba, quàm eſſent te digna; niſi
aliunde Demonſtrationem, quod mox obiiciebam, ita
propugnares, acſi foret iam controuerſia à te dirempta