Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1maiorem leuitatem in aëre communi quàm
vt obſiſtat quatuor granorum grauitati?
Ignis
enim naturam in motum maximè pronam
ſi attentiùs conſideremus, nihilquè igne le­
uius nobis innotuiſſe animaduertamus, cum
in tertiâ potiſsimum & ſupremâ aëris regio­
ne ignitæ impreſsiones Meteorologicæ ac­
cendantur, nemo facilè negauerit ignis leui­
tatem ſaltem tantam eſſe, quæ vincat me­
dullæ ſambuceæ grauitatem, datâ molis æ­
qualitate; nihil quippe medullâ ſambuceâ
leuius, hoc eſt minùs graue, potui adhuc
deprehendere.
Medullam enim ſambuci
vtcunque viridis cylindricam expendi, cuius
altitudo erat digitorum 2 2/3 & baſis diameter
digiti 1/4, fuitque pondus gran. 3: æqualis au­
tem cylindri cerei pondus fuit gran. 72. At­
qui ſi ignis tanta ſit leuitas ſurſum, quantą
eſt medullæ ſambuceæ grauitas deorſum̨,
multò maior eſt ignis leuitas quàm aeris igni­
ti in Æolipilâ.
Nam quia baſis diameter
eſt digiti 1/4, & altitudo dig.
2 2/3, ſi diametri
quadratum 1/16 ducatur in altitudinem /3, na­
betur parallelepipedum digiti ſolidi 1/6: hoc
autem parallelepipedum eſt ad cylindrum
in Ratione baſium, quadratum autem dia­
metri ad circulum habet maiorem rationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index