Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1in parte à Sole praeterpropter averſà videri adeò ut
ſi Terra ſtet in lineâ rectà inter Cometam & Solem,
crines in omnes partes diſperſi circa illum appareant.

Et Cometa anni 1475, cùm primùm viſus eſt, comam
praeferebat; in fine autem ſuae apparitionis, quia
oppoſitâ coeli regione verſabatur, comam poſt ſe tra­
hebat.
Haec etiam coma longèior eſt vel brevior: tum
ratione magnitudinis Cometae, in minoribus enim
nulla apparet, nec etiam in magnis, cùm à noſtro
aſpectu recedentes perexigui eſſe videntur; tum
ratione loci, caeteris enim paribus, quò terra remo­
tior eſt à lineà rectâ, quae duci poteſt à Cometâ ad
Solem, eò ipſius coma longèior eſt; & interdum latente
Cometâ ſub radiis Solis, ejus comae extremitas inſtar
trabis igneae ſola conſpicitur.
Ac denique coma
interdum paullò latior eſt, interdum anguſtior; inter­
dum recta, interdum curva; & interdum à Sole dire­
ctè averſa, interdum non ita praeciſè.
CXXXIII.
De Cometarum comâ,
&svariis ejus phaeno­
menis.
30
5
10
15

Quorum omnium rationes ut intelligantur, novum
quoddam genus refractionis, de quo in Dioptricâ
actum eſt, quia in corporibus terreſtribus non nota­
tur, hîc eſt conſiderandum.
Nempe, ex eo quòd glo­
buli coeleſtes non ſint omnes inter ſe aequales, ſed
paullatim minuantur à certo termino, intra quem
continetur ſphaera Saturni, uſque ad Solem,
radios luminis, qui per majores ex iſtis globulis com­
municantur, cùm ad minores deveniunt, non modò
ſecundùm lineas rectas progredi debere, ſed etiam ex
parte ad latera refringi & diſpergi.
CXXXIV.
De quâdam, refractio­
ne, à quâ iſta coma
dependet.
20
25

Conſideremus, exempli cauſſâ, hanc figuram, in
multis globulis perexiguis incumbunt alii multò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index