Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1modum explicatur: Cylindrus aëris gravitans ſuſtinet, inquiunt, Mer­
curium IC, ejuſdem ſcilicet cum illo ponderis; eſtque perfectum inter
vtrumque æquilibrium; ſegmentum verò fiſtulæ CD omni corpore va­
cuum remanet, hæc porrò hypotheſis ex duplici præſertim capite effi­
caciter, vt aiunt ab aſſertore probatur.
Primò, ex eo quod quæcumque tan­
dem ſit fiſtulæ altitudo & latitudo, ſegmentum extans (ſic appello IC)
æqualis ſemper ſit altitudinis IC. 2. ſcilicet pedum, & 1/3 vel 1/4. Secundò,
ex eo quod aquæ ſegmentum extans 32. ſcilicet pedum circiter ejuſdem ſit
cum ſegmento Mercurij extante ponderis; eſt enim fere gravitas Mercurij
ad gravitatem aquæ vt 14. ad 1. vis ergo æqualis ſuſtinet ſegmentum ex­
tans Mercurij 2. pedum 1/3, & ſegmentum extans aquæ 32. pedum; ſed illa
vis alia eſſe nequit à cylindro aëris gravitante.
Auguſtin. Accedit non leve adminiculum, ex eo quod à vitis accura­
tiſſimis probatum fuit, in vertice altiſſimum montium ſegmentum ex­
tans Mercurij eſſe minus IC ; quia ſcilicet cylindrus aëris gravitantis ac
ſuſtinentis prædictum ſegmentum extans, brevior eſt; igitur minor illius
vis & niſus.
Qaod autem ſegmentum CD omnino vacuum ſit, vel ex eo
conſtat, quod inclinata fiſtula in BK, aſſurgit Mercurius & totum ſe­
gmentum CD occupat, non tamen videtur, quò abeat, aut ſe recipiat cor­
pus illud, quod vacuitatem CD occupabat, ſi fortè aliquod eſſet; ex quo,
ni fallor; nova confirmatio prioris partis ducitur; cum illa vis, quæ ſuſti­
net ſegmentum Mercurij IC in perpendiculo; ſufficiat ad ſuſtinendum
ſegmentum BK in plano inclinato, quod ex doctrina motuum facilè de­
monſtrarem, ſi res ita poſtularet.
Antim. Non deſunt etiam alia adminicula, de quibus infra; accedunt
tamen graviſſimæ difficultates; omitto leviores, ne in nugis vos deti­
neam, & vt ab ea parte, quæ ad vacuum ſpectat, initium ducam, multa
reverà, opponuntur, quæ dubito, an ſolvi poſſint.
Primò, Quiſquis adſtruit
huiuſmodi vacuum in ſegmento fiſtulæ CD, de omni corpore quamvis
alioquin tenuiſſimo, negat, quod ſpatium illud occupet; at ſi dixero, ibi
eſſe vel tenuem materiam Cartheſij, vel æthera, vel ſubtiliſſimum humo­
rem dilatatum, non dico certò, ſed probabiliter tantùm, quo quæſo ar­
gumento prædictum vacuum probare poterit?
Secundò, Si vacuum eſt,
quomodo lumine perfunditur?
Si enim lumen conſiſtit in effluvio quo­
dam igneo; vel in motione cujuſdam materiæ ſubtiliſſimæ, vt docent De­
mocritici; cum vacuitatem illam ſubeat, occupet, impleat, ibi certè va­
cuum non eſt; aut certè lumen eſt meta qualitas per medium diffuſa, vt
docent ij, qui meliùs cenſent; atque ita cùm qualitas ſine ſubjecto eſſe
non poſſit, eoque corporeo, ſegmentum CD vacuum non eſt.
Tertiò, Si
vacuum eſſet, totus quantus aër & æther, qui terreſtri globo vicinior eſt,
in dictum ſegmentum gravitaret ad ſtatuen dum æquilibrium.
Chryſoc. Suſtine, quæſo; dici enim poteſt, æthera non eſſe gravem;
aut certè ſi gravis ſit; incredibilem eſſe proportionem gravitatis aëris ad
gravitatem ætheris, vtrum que deſtruit vim huius argumenti.
Auguſtin. Immo ſunt, qui dicunt, atmoſphæram tantùm gravitare,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index