Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 360 > >|
1
In quo tu quidem fœlicior fuiſti; ſed vereor non pa­
rùm, ne accuratior illa tua experientia neutiquam tuæ parti
ſuffragetur; quamuis dicas com nodè ad Galilei mentem
accidiſſe, vt globus non-niſi ex quatuor diametrorum altitu­
dine decidens attollere potuerit duplum eius ponderis, quod ex
vnius diametri eleuatione ſummum extulerat; ſicut nec tri­
plum, niſi ex altitudine diametrorum nouem, &c.
Ego enim
tuo exemplo inductus, cùm idem tentare item voluerim; ne­
que globum ex vnius diametri altitudine, ſuum pondus toties
multiplicatum attollere comperi; neque ad duplicatum, tri­
plicatumque pondus eleuandum, ad tantam altitudinem attolli
debuiſſe.
Vſus ſum quidem bilance obuia, & fortaßis non ita
exacta, & globo Porphyretico vnciæ 1, drachm 2 ſatis exactè.
Reperi autem hunc globum repetita aliquoties operatione ex
vnius diametri altitudine eleuare ſolùm vncias 5, dr. 2 (neſcio
an vitio bilancis acciderit, vt maius pondus non extulerit) at
idem globus duplum illius ponderis, ex diametris tribus, tri­
plum ex quinque, quadruplum ex ſeptem, quintuplum ex
nouem ſustulit; interruptus autem nihil vlteriùs tentare po­
tui.
Ex his autem adhûc vides (quod totius controuerſiæ ca­
put eſt) æqualibus spatiis æqualia acquiri velocitatis aug­
menta.
Hanc ego tamen operationem tibi tanquam exactam
non propono, quia necdum mihi per otium licuit eam adhi­
bere diligentiam, quamres huius momenti pro ſuo merito po­
ſtulat: ſed vt te quoque ad exactam illius rei experientiam
inuitem; ex qua tota de motu accelerato controuerſia diri­
menda videatur.
Poſtrema hæc verba, quàm eſſent te digna; niſi
aliunde Demonſtrationem, quod mox obiiciebam, ita
propugnares, acſi foret iam controuerſia à te dirempta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index