Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002186">
                <pb pagenum="185" xlink:href="025/01/189.jpg"/>
              hoc eſt aggregatum quoddam ex multiplici halitu, aqueo præſertim, vel
                <lb/>
              ex ratione texturæ ramorum & filaminum in communis ætheris, ſeu, vt vo­
                <lb/>
              cant ſubtilis materiæ medio natantium. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002187">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002188"> Fateor, multam vim halitus aëri admixtam eſſe; ſed aqueus
                <lb/>
              frigore conceſſit, terreſtris verò partim deſcendit, partim cum Atomis flui­
                <lb/>
              tat in aëre, aëra autem voco illud, quod non eſt vapor; hic enim totus li­
                <lb/>
              queſcit; vbi frigore denſatur ; nec filaminum agglomeratorum cumulus, ſed
                <lb/>
              illud medium, in quo dicta filamina, ſeu filaminum ramenta, vel exuviæ
                <lb/>
              fluitant & natant: fateor etiam, aëra multo humore foetum graviorem eſ­
                <lb/>
              ſe, quod certè inficietur nemo: quòd autem craſſiores nubes altiùs non at­
                <lb/>
              tollantur, non probat, ſuperfuſum aëra non gravitare, ſed tantùm minùs gra­
                <lb/>
              vitate; quod fateor vltro; æther ille ab aëre fortè non diſtinguitur; aut ſi
                <lb/>
              diſtinguitur, incredibilis non eſt illius gravitatis proportio ad gravitatem
                <lb/>
              hujus; Vt vt ſit, juxta illa mea principia, quæ jam in ſuperioribus congreſ­
                <lb/>
              ſibus præmiſi, hoc argumentum omnino inefficax non eſt; ſecernatur ta­
                <lb/>
              men, vt vultis; ne cuiquam moveam litem; alia proſequor. </s>
              <s id="s.002189">Quartò, So­
                <lb/>
              nus editur intra illud ſegmentum CD, appenditur enim filo tintinnabu­
                <lb/>
              lum intra ampullam vitream, quæ ad extremitatem D facilè componitur;
                <lb/>
              nec eſt, quòd aliquis dicat, ſonum, ſeu tremulum motum traduci per filum
                <lb/>
              in fiſtulam; quia hoc falſum eſſe conſtat, ex luculento experimento; ſi enim
                <lb/>
              tintinnabulum appendas filo ad ferreum axem, obſtructis auribus; licèt den­
                <lb/>
              tibus prædictum axem tangas, nullum ſonum percipies, quamvis tintinna­
                <lb/>
              bulum re ipſa ſonet; igitur filum aptum medium non eſt, ad prædictum
                <lb/>
              motum traducendum: deinde ita diſponi poteſt tintinnabulum, inſerto fi­
                <lb/>
              ſtulæ filo ferreo, ex quo pendeat, vt fiſtulam nullo modo tangat, nec me­
                <lb/>
              diatè, nec immediatè, vt aliquando probavi; ſenſi tamen vt antè, ſonum; ſo­
                <lb/>
              nus autem propagari non poteſt, niſi per medium. </s>
              <s id="s.002190">Quintò, Ignis intia
                <lb/>
              idem ſegmentum accenditur; hic porrò accendi non poteſt, niſi vel parti­
                <lb/>
              culæ ignis eò penetrent, vt Democriti ci dicunt; vel calor, qui, vt Peripate­
                <lb/>
              tici docent, qualitas eſt, eò vſque ad pabulum diffundatur, per medium ſci­
                <lb/>
              licet; immò ignis accenditur tantùm per collectionem partium calidi, quæ
                <lb/>
              certè colligi non poſſunt, niſi humoris interceptæ partes extrahantur, vt
                <lb/>
              fit per reſolutionem; rareſcens enim humor avolat; vnde ignis ſeu calidi
                <lb/>
              particulas congregari, ſeu colligi, neceſſe eſt; nunquam autem partes hu­
                <lb/>
              moris avolarent, ſi vacuum eſſet, vt pater. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002191">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002192"> Certis experimentis conſtat fumum in dicto ſegmento non
                <lb/>
              aſſurgere ſurſum, ſed deorſum cadere; flammam item ſtatim extingui; vn­
                <lb/>
              de fortè vacuum eſſe, quiſpiam putaret. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002193">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002194"> Scio de quibus experimentis ſermonem facias; libellum legi,
                <lb/>
              & mihi nobiliſſimi Autoris Roberti Boyle diligentia, nec non accurata
                <lb/>
              induſtria ſummopere placuit: Ille igitur ignem accendit in ſuo recipiente
                <lb/>
              vitreo (ſic enim vas illud vocat, ex quo anthliæ opera, maxima contenti
                <lb/>
              aëtis pars exugitur & educitur) nempe in eo, & ignem ex ſilice excuſſit, &
                <lb/>
              pulverem tormentarium accendit, non tamen opera lentis vſtoriæ, licèt hoc
                <lb/>
              aliis pro vobis ſucceſſerit; ille autem obſervat fumum intra recipiens ex </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>