Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
materiei ſenſibilis in maiori ſpatio corporis rarioris
extenſa per interpoſitionem inanium ſpatiolorum.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
DEFINITIO II.
SI verò moles æquales, ſiuè inæquales non con­
ſiderentur, & raritas in vna earum contenta ma­
ior fuerit raritate alterius, tunc dicetur illa raritas

abſolutè maior reliqua, ſiuè exceſſus raritatis exten­
ſiuè in maiori mole multiplicetur, ſiuè intenſiuè iņ
minori mole augeatur.
Sup. 8.
SVPPOSITIO VII.
PRæterea ſuppono ex Ariſtotele raritatem alicu­
ius corporis multiplicari, & augeri in infinitum
poſſe prout ſubſtantialis moles corporea, quæ in eo­
dem ſpatio continebatur, ſucceſſiuè imminuitur, &
poſt diminutionem extenditur expanditurque vt re­
pleat idipſum ſpatium, quod prius à non imminuto
corpore occupabatur.
SVPPOSITIO VIII.
SVppono præterea, quòd vis quæ requiritur ad
ſeparanda duo corpora ſe mutuò tangentia im­
mediato, & exquiſito contactu, (quod accidit quan­
do
eorum ſuperficies ſunt omninò ſimiles, & optimè
lęuigatæ) non eſt infinita, ſed determinata, quia ni­
mirùm ſenſus euidentia oſtendit, quod ſi potentią
motiua augeatur ſemper magis, ac magisne dùm cor­
pora ſe mutuò tangentia ſeparantur, & ab inuicem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index