Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
illam verò quæ ſecundum ſubiectum exiſtit, eſſe planè ſubſtantiæ & accidenti communem, non
dico in omni tranſmutatione neceſſariam: aliter nulla foret athroa illa mutatio, ſed pertinere poſ­
ſe partitionem ſecundum ſubiectum ad omne genus mutationis, nanque & pars vicina prius inca­
leſcit quàm remota, & prius producitur cerebrum, quàm oculus.
ad omne igitur mutationis ge­
nus eam partitionem pertinere dicit.
verùm non neceſſariò cum tempore coniunctam eſſe, vt opinor,
quia forma accidentis, cùm diuidua ſit, ſucceſsiuè quoque perducatur: forma autem ſubſtantiæ
cùm ſit indiuidua, puncto temporis exiſtat.
Neque illud obſtare, quominus ſubitò ſubſtantia
producatur; quia variæ partes diuerſis temporis punctis extiterint.
quod, cùm ſingulæ tempo­
ris puncto, quod indiuiduum eſt, abſoluantur; ex indiuiduis non fiat diuiduum, quod eſt tem­
pus.
Hæc ipſe Simplicius, non debemus committere tamen, quin etiam hunc locum taciti præ­
tereamus, cùm propter decreta Simplicij, tùm etiam propter eorum concordiam quæ nos in hac
diſceptatione conſtituimus.
Atqui tu ò Simplici, (ad te enim me prius conuertam, qui putas pri­
mas qualitateis eſſe elementorum formas, eaſdemque.
per ſe eſſe accidentia) quomodo potes ponere
diuerſum generationis modum in qualitate atque ſubſtantia?
per idem enim principium per quod
tu vis ignem eſſe calidum, tu fateris item eſſe ignem.
Sed ſit hoc contra te; rem ipſam ſimplici­
tre exquiramus.
Non'ne eſt etiam forma in quanto, quali, & vbi quæ ad extremum exiſtit, &

eſt terminus ſuæ quoque mutationis?
Non'ne itidem ibi mutata eſſe reperiuntur quæ puncto ten­
poris
exiſtunt, vt in ſubſtantia, dum generatur, vt ex his quoque quod fit, indiuiduum eſſe debeat?
Dices fortè non extare diſcrimen hiſce nominibus inter generationem & reliquos motus: ſed id­
circò quòd in quolibet mutato eſſe accidentis forma reperitur etiam, antequam mutatio completa
ſit, non ſic in ſubſtantia, neque enim homo eſſe dicitur, niſi ad extremum.
Verum hoc nihil eſt, quia
conſimiliter, dicam ego mutata eſſe quę in alteratione, puta tu, deſignantur, eſſe indiuidua, ex in­
indiuiduis autem, non niſi indiuiduum effici.
Prætereà doceas oportet, quemadmodum in gene­
tione ſubſtantię ſint & generari & genitum eſſe, eaque.
non modò naturæ inſtanti ſeparata, verùm
etiam extenſiuè diſiuncta.
Voco autem naturę inſtans, vbi nulla ratio temporis habeatur, vt in
homine & riſus compote.
etenim inſtans vnum eſt, quo vtraque exiſtunt: attamen homo eſt na­
tura prior: ſimilique.
modo vltimum non eſſe rei quæ corrumpebatur, & primùm eſſe illius quæ
genita eſt, in eodem inſtanti ſunt; nihilominus primùm eſſe eſt natura poſterius, vbi adeſt exten­
tio, termini diſiuncti sunt, adeò, vt inter ipſa tempus interponatur.
hoc igitur modo prius eſt gigni
quàm genitum eſſe & genitum eſſe quàm gigni, non natura ſola diſtincta, ſed extentionis inter­

uentu, cui comitatur neceſſariò tempus.
Proptereà dictum Simplicij ex ea parte approbamus
qua facta eſſe temporis puncto fieri aſſeuerat: etſi in vnum omnia cogantur, cùm indiuidua ſint,
neque diuiduum quid efficere, neque tempori ſubiacere, Sed tempus, ſi non in iis quæ facta vo­
camus, poni placet: at ab ipſa factione ſegregandum non eſſe defendimus; atque aſſerimus in par­
tium quoque productione ante vltimum illud in quo ponimus formam, eſſe profectum ſecundùm
potentiam partibilitatemque.
materiæ, quæ tempus neceſſariò conſequitur. Neque ſecus in earum
generatione contingere, quà in generatione totius, niſi quòd vbi genitum fuerit totum, omnis
materiæ progreſſus abſolutus eſt; partibus productis, niſi extrema fuerit, adhuc materia promo­
ueri cupit vlterius.
Itaque etiam ſi ſigillatim pars quæque ſpectetur, eius ſanè complementum eſt
ſubitum, ſed generatio tempori ſubiicitur, & omnis antecedens mutatio materiam tentat ſolam,
& forma terminatur ad extremum.
Quamobrem optimè Auerroës, dum inquit non ceſſare partes
ſpermatis fieri partes hominis, ſi verba illius ſine vlla cauillatione accipiantur.
Nanque docet in
ea generatione ſubiecti partitionem intercedere, & ſingularum partium propriam eſſe generatio­
nem, non ſanè ſubitam, ſed, in qua ſit fluxus cum extentione, & idcircò tempus.
Porrò partes

cùm ſint multis modis, & eſſentiæ quæ definitione exponuntur, & ſubiecti, atque illæ quidem,
vel eiuſdem rationis omnes, vt in ſimplicibus; vel rationis diuerſę, vt in difformibus, & organicis,
non videtur omnium eſſe idem faciendum iudicium, quòd in iis quæ ſunt eiuſdem rationis caſus
ordinem ponit: prout enim agenti viciniores ſunt, aut quoquomodo magis eius virtute participant,
prius immutantur.
in iis verò, quę diuerſas habent rationes, illa quæ poſtremò producitur reliquas
perfectione ſuperat, niſi ab ipſis originem ducat.
Ecce caput & oculos hęc omnium vltimò per­
ficiuntur, & perfectiſsima ſunt, tamen, ſi cum corde conferantur, & ſi poſt ipſum gignuntur, non
ſunt perfectiora, quia cor eſt ἡγεμονικὸν, & obtinet principatum, & ab ipſo cętera deriuantur.
In iis quæ per definitionem exponuntur ordo duplex obſeruatur: alter in mente, atque naturæ
alter.
Et in mente quidem illa vltimum locum iure obſidet, quæcunque orationem, quid eſt ex­
plicantem
, cùm definito reciprocam facit: in natura cui cęterę ſeruiunt, & quaſi famulantur, quemad­
modum
in homine ratio.
Quamobrem cùm cęteræ vel ſint quidam apparatus, vel vt inſtrumenta ſine
quibus omnem eius officium ſit intermortuum, & hanc vltimò aduenire probabile eſt.
Ergo vt ad pauca redeam.
Nec diuiduntur formę per ſe, nec tempus in ortu tribuendum eſt formę, nec ab ipſa generatione tempus
arcendum, ſed hęc omnia materiæ, poteſtati, & earum proceſſui in actum & formam sunt planè adſcribenda.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index