Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1uſu et munere accomodanda ſunt. Partium annotandarum
multiplex
habetur ratio.
Sed noſ hic delectet ædificium ſic
partiri
/ aut per id in quo una conueniunt: aut per id in quo
diſſimilia
ſunt omnia ædificia.
Primo ex libro intelleximus
deberi
ædificio cui uis regionem / aream / partitionem / parie
tem
/ tectum apertionem.
In his igitur conueniunt. Diffe
runt
quidem / quod alia ſacra: alia prophana: alia publica: alia
priuata
: alia ad neceſſitatem: alia ad uoluptatem et eiuſmodi
parantur
.
Ordiamur ab his in quibus conueniunt. Regioni
quidem
manus aut ingenium hominis quod poſſit gratiæ aut
dignitatis
afferre / uix ſatis conſtat: ni forte illud conferat:
ſi
eos imitabimur: qui ſuperſtitioſa quæ leguntur operum
miracula
excogitarunt: quos tamen uiri prudentes non ui
tuperant
: ſi commoda facere aggreſſi ſunt: et non laudant ſi ſunt
non
neceſſaria.
Merito id quidem. Quis enim audeat quicunque
ille
fuerit ſeu Staſicrates ut refert Plutarchus: ſeu Dinocra
tes
ut refert Vitruuius: qui ex monte athos Alexandri effi
giem
facturum ſe polliceretur: in cuius manu ciuitas aſſide
ret
milium capax hominum decem A: Nitocrim reginam
quod
eundem ad pagum aſſyriorum tertio inflexum euphratem
maximis
foſſionibus multo ambitu appellere coegerit non
equidem
delaudabunt: ſi regionem cum munitiſſimam foſ
ſa
profunditate / tum et fortiſſimam aquarum exuberantia red
diderit
.
Sed íuuent iſta reges potentiſſimos. Iungant maria
maribus
proſciſſo ſpatio quod inter utrumque ſit.
Coæquent
montes
uallibus: Faciant nouas inſulas: reſtituantque rui ſus
inſulas
continenti: nihil relinquant aliis: quo ſe poſſint imi
tari
: eoque pacto ſeſe commendent poſteritati.
Certe quo erunt
quidem
eorum opera magis cum utilitate coniuncta: eo et ma
gis
probabuntur.
Aſſueuerunt ueteres afferre dignitatem cum
locis
et lucis: tum etiam regioni religione.
Totam ſiciliam
Cereri
ſacratam fuiſſe legimus: ſed iſta prætereantur.
Illud
perplacebit
: ſi erit quidem regio mirifica re aliqua prædita quæ
ſit
raritate ſingularis: uirtute admirabilis: et ſuo in genere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index