Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 406 > >|
1uſu et munere accomodanda ſunt. Partium annotandarum
multiplex habetur ratio.
Sed noſ hic delectet ædificium ſic
partiri / aut per id in quo una conueniunt: aut per id in quo
diſſimilia ſunt omnia ædificia.
Primo ex libro intelleximus
deberi ædificio cui uis regionem / aream / partitionem / parie
tem / tectum apertionem.
In his igitur conueniunt. Diffe
runt quidem / quod alia ſacra: alia prophana: alia publica: alia
priuata: alia ad neceſſitatem: alia ad uoluptatem et eiuſmodi
parantur.
Ordiamur ab his in quibus conueniunt. Regioni
quidem manus aut ingenium hominis quod poſſit gratiæ aut
dignitatis afferre / uix ſatis conſtat: ni forte illud conferat:
ſi eos imitabimur: qui ſuperſtitioſa quæ leguntur operum
miracula excogitarunt: quos tamen uiri prudentes non ui
tuperant
: ſi commoda facere aggreſſi ſunt: et non laudant ſi ſunt
non neceſſaria.
Merito id quidem. Quis enim audeat quicunque
ille
fuerit ſeu Staſicrates ut refert Plutarchus: ſeu Dinocra
tes ut refert Vitruuius: qui ex monte athos Alexandri effi
giem facturum ſe polliceretur: in cuius manu ciuitas aſſide
ret milium capax hominum decem A: Nitocrim reginam
quod eundem ad pagum aſſyriorum tertio inflexum euphratem
maximis foſſionibus multo ambitu appellere coegerit non
equidem delaudabunt: ſi regionem cum munitiſſimam foſ
ſa profunditate / tum et fortiſſimam aquarum exuberantia red
diderit.
Sed íuuent iſta reges potentiſſimos. Iungant maria
maribus proſciſſo ſpatio quod inter utrumque ſit.
Coæquent
montes uallibus: Faciant nouas inſulas: reſtituantque rui ſus
inſulas continenti: nihil relinquant aliis: quo ſe poſſint imi
tari: eoque pacto ſeſe commendent poſteritati.
Certe quo erunt
quidem eorum opera magis cum utilitate coniuncta: eo et ma
gis probabuntur.
Aſſueuerunt ueteres afferre dignitatem cum
locis et lucis: tum etiam regioni religione.
Totam ſiciliam
Cereri ſacratam fuiſſe legimus: ſed iſta prætereantur.
Illud
perplacebit: ſi erit quidem regio mirifica re aliqua prædita quæ
ſit raritate ſingularis: uirtute admirabilis: et ſuo in genere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index