Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
181
182
183 183
184 184
185 185
186 186
187 187
188 188
189 189
190 190
191 191
192 192
193 193
194 194
195 195
196 196
197
< >
page |< < (189) of 197 > >|
189189DE C*HALINOTHLIPSI.* eſt, vis manus C clariores effectus habet in ſcapo A D, quam in ſcapo A B
per converſam 24 prop.
1 lib. Staticæ. & quia hæc minus attentum fallere
poſſet tanquam expoſitæ propoſitioni contraria ſciſceret, monemus ut anno-
tatiunculam 2 propoſitionis adeat, indeq́;
lucem petat. Nõ enim in hoc theo-
remate quæritur quantanam ſit potentia manus C, ſed ſi manus utroque caſu
æqualiter attollatur (quamvis ſub angulo A B C ei magis ſit allaborandum,
quam ſub angulo A D C) uter ductus tum plus aſperitatis habeat.
2 NOTA.
Ad eam quam rettulimus aſperitatis cauſam nonnunquam & alia accedit.
iſta videlicet. ut quanto annelli contactus ad equi pectus propius adducitur,
tanto in frenis, quales vulgo fabricant, intermediæ catellæ pectori quoq;
fiant
viciniores;
Sed cum jam eo adductæ ſunt ut pectus tangant, poſlea freni du-
ctus aſperitatis amplius nihil habet.
quamvis enim deinceps plus annitaris
omnis plaga equi pectore avertitur, neque mento mandibulæve impreffio va-
lidior ulla infertur.
Sed ſiannelli contactus, atque ideo quoque intermediæ
catellæ longius à pectore abſint, conſequens eſt ſcapos longius retrorſum pe-
ctus verſum adduci poſſe ut catellæ intermediæ pectus non tangant, unde
major aſperitas exiſtit.
Veruntamen annotatiuncula hæc locum non habet ſi
catellæ intermediæ neutro modo pectus contingant.
3 NOTA.
Nonnulli equi (quorũ deformationem hic vides) caput ſurſum jactãdo ſeſe
frenorum preſſuræ eripiunt, neque tum illorum tenacia infrenari poteſt, ſed
equitem invitum rapiunt:
cum tamen annelli contactus eo ſitu longius à pe-
ctore abſit, ideoq́ue frenum eo caſu aſperitate ſua plus moleſtiæ faceſſere de-
beat.
Verum objectiunculam illam facile eſt diſſolvere, nam cum tenſa habe-
241[Figure 241] na A B parallela erit lineæ imaginariæ ab annelli cõtactu A ad lupiaxiculum
C eductæ, quemadmodum in hoc diagrammate notare potes, tum quan-
topere annitaris ductu habenæ capitellum ne hilum quidem commoveris,
neque pſellium elevâris, ideoq́ue omnis aſperitas conciderit nam quamvis
lupus retrorſum adducatur, inde tamen ſupraſcriptæ aſperitatis cauſa non de-
pendet.
Imo ſi habena ſupra ſitum jam delineatum adſcendat, quanto vehe-
mentius habena tum adducetur, tanto pſellium magis remittet.
Vt hæc à præ-
miſſo theoremate exceptio haud dubiis, aut obſcuris rationibus nitatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index