Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
181 167
182 168
183 169
184 170
185 171
186 172
187 173
188 174
189 175
190 176
191 177
192 178
193 179
194 180
195 181
196 182
197 183
198 184
199 185
200 186
201 187
202 188
203 189
204 190
205 191
206 192
207 193
208 194
209 195
210 196
< >
page |< < (175) of 361 > >|
189175SECTIO NONA.
Patet ex iſta æquatione altitudinem jactus duplici titulo deficere ab alti-
tudine columnæ prementis a, magis nempe deficit, cum celerius deprimitur,
tardiuſve elevatur embolus tum etiam cum orificium E ratione canaliculi D
amplitudine creſcit.
Fuerit v. gr. amplitudo iſtius orificii æqualis amplitudini
tubuli D atque pari celeritate embolus deprimatur eleveturque &
prodibit
x = {1/5} a, ſic ut ad quintam partem tantum aſſurgat vena effluens altitudinis a.
(ε) Diſpendium potentiæ abſolutæ jam hoc modo eruetur, poſito prius
nullum laborem in elevandum embolum impendi.
Sit velocitas quâ embolus
deprimitur = v, &
erit potentia abſoluta tempore unius agitationis integræ im-
penſa = a v θ (per paragraphum tertium) quia vero effectus in eo conſi-
ſtit, ut effluxus fiat per E durante tempore t ipſaque aqua ad altitudinem
{mmθθ/mmθθ + μμ tt} X a elevetur, potuiſſet id antlia ſimplex figuræ quadrageſimæ
quintæ efficere, ſi pro potentia premente in illa ſumtus fuiſſet cylindrus aqueus
altitudinis {mmθθ/mmθθ + μμtt} X a, atque hæc potentia durante tempore t velocitate
{θ/t} v egiſſet;
unde potentia abſoluta in hâc machina ſimplici, qua nihil de illa
perditur, requiſita futura fuiſſet =
{mmθθ/mmθθ + μμtt} X a X {θ/t} v X t = {mmθθ/mmθθ + μμtt} X a v θ.
Eſt igitur tota potentia abſoluta ad partem ejus inutiliter perditam ut a v θ ad
a v θ - {mmθθ/mmθθ + μμtt} X a v θ ſeu ut mm θθ + μμtt ad μμtt.
Igitur ſi in-
tegra potentia abſoluta deſignetur per P, erit ejus diſpendium = {μμtt/mmθθ + μμtt} X P.
Neceſſe igitur eſt in hâc præ aliis antliis, ut diabetes amplitudine ad-
modum ſuperet orificium E, vel ut multiplex adſit.
Si enim unicus adeſſet,
isque amplitudine orificio E æqualis, ſimulque uniformi velocitate ſurſum de-
orſumque agitari ponatur embolus, diſpendium oriretur quatuor quintarum
totius partium:
atque ſi vel duplo amplior fiat, etiamnum perdetur dimi-
dium potentiæ abſolutæ.
(ς) Denique perſpicuum eſt minorem preſſionem ſuſtinere latera catini
G E, quam modioli A A, quippe preſſiones iſtæ ſint ut x ad a, id eſt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index