Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1jores, putemluſque ipſos eſſe omnes in continuo motu,
quemadmodum globulos ſecundi elementi ſuprà de­
ſcripſimus: adeò ut, ſi unus ex ipſis verſus aliquam
partem pellatur, exempli cauſſà, A verſùs B, ejus actio
aliis omnibus qui re­
perientur in lineâ re­
ctâ, ab ipſo verſùs il­
lam partem protenſâ,
ſine morâ communi­
cetur.
Ubi notandum
eſt, actionem quidem
iſtam ab A uſque ad
C, integram perveni­
re, ſed aliquam tamen
ejus partem à C ad B
tranſire posse, ac reſi­
duum verſùs D & E diſpergi.
Globus enim C non poteſt
pellere globulum 2 verſùs B, quin ſimul etiam pellat
globulos & 3 verſùs D & E.
Neque eſt par ratio, cùm
globus A pellit duos globos 4 & 5 verſùs C; quamvis
enim haec ejus actio à duobus illis globis 4 & 5 ita ex­
cipiatur, ut videatur etiam deflecti verſùs D & E, recta
tamen tendit ad C -tum quia globi iſti 4 & 5, aequaliter
utrimque ab aliis ſibi vicinis ſuffulti, totam illam reſti­
tuunt globo 6; tum etiam quia continuus eorum motus
efficit, ut nunquam per ullam temporis moram haec
actio à duobus ſimul excipiatur, ſed tantùm, ut ſuc­
ceſſive nunc ab uno & mox ab altero tranſmittatur.

Cùm autem globus C pellit tres ſimul 1, 2, 3 verſùs
B, non ita poteſt ejus actio ab illis ad unum aliquem
remitti, & quantumvis moveantur, ſemper aliqui ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index