Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 248 > >|
1hoc eſt aggregatum quoddam ex multiplici halitu, aqueo præſertim, vel
ex ratione texturæ ramorum & filaminum in communis ætheris, ſeu, vt vo­
cant ſubtilis materiæ medio natantium.
Antim. Fateor, multam vim halitus aëri admixtam eſſe; ſed aqueus
frigore conceſſit, terreſtris verò partim deſcendit, partim cum Atomis flui­
tat in aëre, aëra autem voco illud, quod non eſt vapor; hic enim totus li­
queſcit; vbi frigore denſatur ; nec filaminum agglomeratorum cumulus, ſed
illud medium, in quo dicta filamina, ſeu filaminum ramenta, vel exuviæ
fluitant & natant: fateor etiam, aëra multo humore foetum graviorem eſ­
ſe, quod certè inficietur nemo: quòd autem craſſiores nubes altiùs non at­
tollantur, non probat, ſuperfuſum aëra non gravitare, ſed tantùm minùs gra­
vitate; quod fateor vltro; æther ille ab aëre fortè non diſtinguitur; aut ſi
diſtinguitur, incredibilis non eſt illius gravitatis proportio ad gravitatem
hujus; Vt vt ſit, juxta illa mea principia, quæ jam in ſuperioribus congreſ­
ſibus præmiſi, hoc argumentum omnino inefficax non eſt; ſecernatur ta­
men, vt vultis; ne cuiquam moveam litem; alia proſequor.
Quartò, So­
nus editur intra illud ſegmentum CD, appenditur enim filo tintinnabu­
lum intra ampullam vitream, quæ ad extremitatem D facilè componitur;
nec eſt, quòd aliquis dicat, ſonum, ſeu tremulum motum traduci per filum
in fiſtulam; quia hoc falſum eſſe conſtat, ex luculento experimento; ſi enim
tintinnabulum appendas filo ad ferreum axem, obſtructis auribus; licèt den­
tibus prædictum axem tangas, nullum ſonum percipies, quamvis tintinna­
bulum re ipſa ſonet; igitur filum aptum medium non eſt, ad prædictum
motum traducendum: deinde ita diſponi poteſt tintinnabulum, inſerto fi­
ſtulæ filo ferreo, ex quo pendeat, vt fiſtulam nullo modo tangat, nec me­
diatè, nec immediatè, vt aliquando probavi; ſenſi tamen vt antè, ſonum; ſo­
nus autem propagari non poteſt, niſi per medium.
Quintò, Ignis intia
idem ſegmentum accenditur; hic porrò accendi non poteſt, niſi vel parti­
culæ ignis eò penetrent, vt Democriti ci dicunt; vel calor, qui, vt Peripate­
tici docent, qualitas eſt, eò vſque ad pabulum diffundatur, per medium ſci­
licet; immò ignis accenditur tantùm per collectionem partium calidi, quæ
certè colligi non poſſunt, niſi humoris interceptæ partes extrahantur, vt
fit per reſolutionem; rareſcens enim humor avolat; vnde ignis ſeu calidi
particulas congregari, ſeu colligi, neceſſe eſt; nunquam autem partes hu­
moris avolarent, ſi vacuum eſſet, vt pater.
Auguſtin. Certis experimentis conſtat fumum in dicto ſegmento non
aſſurgere ſurſum, ſed deorſum cadere; flammam item ſtatim extingui; vn­
de fortè vacuum eſſe, quiſpiam putaret.
Antim. Scio de quibus experimentis ſermonem facias; libellum legi,
& mihi nobiliſſimi Autoris Roberti Boyle diligentia, nec non accurata
induſtria ſummopere placuit: Ille igitur ignem accendit in ſuo recipiente
vitreo (ſic enim vas illud vocat, ex quo anthliæ opera, maxima contenti
aëtis pars exugitur & educitur) nempe in eo, & ignem ex ſilice excuſſit, &
pulverem tormentarium accendit, non tamen opera lentis vſtoriæ, licèt hoc
aliis pro vobis ſucceſſerit; ille autem obſervat fumum intra recipiens ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index