Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 360 > >|
1Et quod inuitas quidem me ad experiundum iterùm;
ſcito me iterum expertum, ac adhibitos mihi fuiſſe ad­
iutores inſigni peritia, & in experiundo ſedulitate, ac
diligentia claros Petrum Petitum, & Danielem
Auberium Maurerium; ac nihil tamen vnquam mihi,
quale tu narras, contigiſſe.
Nam vſurpatis globis
duobus altero plumbeo vnius vnciæ, altero ligneo
drachmæ vnius cum triente, fuit ſemper eadem proxi­
mè ratio, quam in Reſponſione iam deſcripſi, exhibita;
& cùm aberratum ab ea ſenſibiliùs eſt, ecce quid adhunc
præſtitum fuerit iis numeris, quos ipſe habes.
Plumbeus,
cùm ex diametro vna extuliſſet vncias 7, dr.
1: extu­
lit deinceps ex tribus 11, 3: ex quinque 14, 2: ex ſeptem
16, 3: ex nouem 17, 6: cùm iuxta tuam obſeruationem
efferre debuiſſet ex tribus 14, 2: ex quinque 21, 3: ex
ſeptem 28, 4: ex nouem 35. 5. Ligneus, cum ex diametro
vna extuliſſet drachmas quindecim, extulit deinceps
ex tribus 24, ex quinque 30, ex ſeptem 36, ex
nouem 41: Cùm debuiſſet per te efferre ex tribus 30,
ex quinque 45, ex ſeptem 60: ex nouem 75. Immane
quanto diſcrimine! Et non cauſſor quidem proptereà
cuam fidem; ſed eſt cur demirer profitentem te veram,
ac certam ſcientiam in hac Experientia, vt clara, facili,
indubia fundatam, ſic iam hærere, quaſi priùs expertus
nihil fueris; ac non auſis hanc operationem, tanquam
certam proponere, partim Bilancis incuſans vitium,
quæ exacta fortè non fuerit, partim quampiam occu­
pationem, quæ te obſeruantem interruperit.
Profe­
ctò enim Tu, ſi quis alius, certus eſſe huius rei debuiſti;
vt qui non modò fueris profeſſus te certam de ipſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index