Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
eam impelleret, proindeque deorſum conuerti debe­
ret ab A verſus G cum à nullo retinaculo impediatur,
igitur ſemper reuolui poſſet tympanum ab A verſus
G quia ſemper perſeueraret eadem cauſa vertiginis
ſcilicet perpetuò conſeruaretur pendulum CD in ſitu
horizontali, & ideò ſemper premeret & calcaret tym­
pani ſuperficiem AG; quapropter tali artificio con­
ſequi poſſe videtur motus perpetuus prædicti tym­
pani.
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
Hoc, vt dixi, tantam veriſimilitudinem præſefer­
re videtur vt nemo ex pluribus amicis quibus hoc ar­
tificium communicaui fallaciam in eo latere ſuſpica­
tus fuerit, nihilominus licèt ego, nun quam ad praxim
hoc artificium reducere curauerim, non vereor tamen
abſolutè pronunciare motus perpetuitatem hac via
conſe qui non poſſe, quia nimirum perſuadere mihi non
valeo grauia corpora moueri vnquam ſponte debere,
quando nè pilum quidem magis, quàm prius deſcen­
dere
valent atque ad centrum terræ accedere neque­
unt: cum itaque centrum grauitatis communis D am­
borum fluidorum ſemper
6[Figure 6]
in eodem plano horizon­
tali ABCD retineatur ac
ſiſtatur mihi omninò im­
poſſibile videtur vt rotą
ſiue tympanum AGBF con­
uertatur
ad partes A ver­
ſus G.
Itaque licet centrum
grauitatis communis D diſtet à centro ſixo vertiginis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index