Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1quotiens arſit? quotiens flagrauit? Sibaricenſium urbs cum iterum
atque iterum uexata et rurſus deſtituta et rurſus deleta extitiſſet:
Poſtremo etiam deſerta manſit: Quin & illinc fugientes mala
proſecuta felicitas eſt: Nam cum alio ſe ſe tranſtuliſſent, nomenque ur
bis priſtinum abieciſſent: tandem calamitate eſſe immunes neque
quam potuere: Nouis enim irruentibus incolis uetuſtiſſimæ atque pri
mariæ familiæ omnes ferro et cæde abſumpte una cum templis et
urbe funditus periere: Sed iſta ſinamus: quorum refertiſſimæ ſunt
hiſtoricae.
Hoc apud nos conſtet hominis eſſe non ſtultiſſimi / om
nia tentare aggredi: quibus ædificationis cura atque impenſa futu
ra ſit non fruſtra / opuſque ipſum futurum ſit conſtans & ſaluberri
mum: Et profecto in tanta re exequenda nihil pretermiſiſſe ſapien
tis
& bene conſiderati hominis officium eſt.
An eſt non maximum
tibi tuiſque aggredi / quod ad ſalutem faciat / quod ad uitam cum di
gnitate & uoluptate agendam conueniat: Quod adnominis poſte
ritatem & celebritatem conferat.
Iſtic tibi rerum ſtudia optima
rum: Iſtic tibi liberi & dulcis familia.
Iſtic ocii & negocii dies ha
bebuntur: Iſtic totius uitæ rationes conſumentur: ut tota in uita
nihil apud genus hominum inuenire opiner præter uirtutem / cui
maiore cura / opera / diligentia uacandum ſit / quae ut ſoſpite eum fa
milia bene habites: & bene habitari his neglectis rebus / quæ recen
ſuimus
/ quis eſt qui poſſe affirmet?
Sed de his hactenus: Sequitur
ut de area inueſtigemus.
In area captanda quicquid de regione
diſſeruimus obſeruandum eſt.
Namque uti quidem regio amplieris
cuiuſdam prouinciæ certa ſelectaque eſt pars: Ita & area totius re
gionis præſcriptum & definitum quoddam ſpatium esse / quod quidem
ad ædificium habendum occupatur: Ea de re ferme omnia habet
area cum regione communia quæ ad laudem uituperationemque
faciant.
Verum hæc tam et ſi ita ſint / habet tamen diſquiſitio et
aduerſio hæc præceptiones quaſdam quæ unice et proprie ad are
am ſpectare uideantur: Quaſdam etiam quæ non tantum ad a
reæ perſcriptionem faciant: Quin multa ex parte quoque ad regionem rationes
pertineant: et ſunt huiuſmodi: Nam conſideraſſe oportet quod aggredia
mur publicum ne opus / an priuatum: ſacrum ne an profanum: et

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index