Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
1Sol Martem aſſequitur; hinc Martem occultari neceſſe eſt; quia verò
poſt aliquod tempus, Sol à Perigæo, & Mars ab Apogæo recedunt, Mars
citiùs ſuos orbes decurrit; hinc Solem poſt ſe relinquit; hinc demum
emergit.
Si hoc phænomenum verum eſt, vix puto aliam illius cauſam
aſſignari poſſe; ſed vt iam indicavi, Kepleri dictis parum fidei haben­
dum eſſe putarem; præterquàm quòd fieri potuit, vt craſſiores vapores
Martem circa horizontem ortivum oculis ſubduxerint per aliquot dies,
quibus deinde diſcuſſis, ſeſe iterum Planeta videndum præbuerit, ac
proinde non fuerit vera immerſio, vel emerſio; Vt vt ſit, nec enim de
hoc laboramus, ſi phænomenum verum eſt, in noſtra etiam hypotheſi
ſua cauſa & ratione non caret, & vix ſcio, quonam pacto in veſtra ex­
plicari poſſit.
Auguſtin. Rectè omnia explicas, Antime, nec etiam dubito, quin
ablegato etiam veſtro Epicyclo, retardationem, accelerationem, retro
gradationem, ſtationem Martis explices; ſupponamus enim, Martei
motu ſemper æquabili ſuos agere orbes, cum maiorem circulum deſcri
bat in Apogæo, & minorem in Perigæo, hunc citiùs, tardiùs illum per
ficit; Supponamus autem, versùs Apogæum ſuum orbem decurrere tar­
diùs, quàm ſtellas, citiùs verò verſus Perigæum; haud dubiè versùs Apo­
gæum, longè retro à ſtellis relinquitur versùs ortum, vnde progredi vi
detur in conſequentia ſignorum, idque maiore intervallo, quò propiùs
ad Apogæum accedit; minore verò, quo longiùs ab eo recedit; at verò
versùs Perigæum ſtellas verſus ortum poſt ſe relinquit; igitur versùs oc­
caſum progredi videtur, id eſt, à ſtella recedere, quod retrogredi vocant;
vbi demum ſuum orbem æquè citò conficit atque ſtella, ſtare dicitur: Hæc
ſatis bene intelligo, etiam, ex principiis Phyſicis, quæ per optica tan­
tùm in noſtra hypotheſi, explicantur; nonnulla tamen à te ſcire deſide­
ro, v. g. vtrùm Mars in mediocri diſtantia citiùs ſuum orbem decurrat,
quàm ſtellæ, an verò tardiùs; deinde, cur Mars ſit retrogradus breuiori
tempore, & longiore directus; cur ab Apogæo ad Quadraturam plus
temporis ponat, quàm ab iſta ad Perigæum.
Antim. Mars haud dubiè in mediocri diſtantia tardiùs ſuum orbem
quàm ſtellæ, & non procul à Perigæo æquè citò illum decurrit; vnde
non mirum eſt, ſi cum ab vna coniunctione ad aliam dies circiter 780. ſeu
revolutiones ſpirales intercurrant, ſit directus in 705. retrogradus in 73.
in 2. demum ſtationarius.
Si autem in mediocri diſtantia ſuum orbem
æquè citò ac ſtella conficeret, æque diu eſſet retrogradus, ac
directus;
ac proinde nunquam ad oppoſitionem pervenire poſſet, & in Perigæo
eſſet etiam Soli coniunctus, vt Venus; vnde parum omnino regreditur,
ſi obſervationes conſulamus, quibus haud dubiè ſtandum eſt, non verò
fictitio Syſtemati.
Auguſtin. Syſtema ex obſeruationibus ſtatuitur, ac proinde his ſtan­
tibus, ſyſtema etiam ſtare neceſſe eſt.
Antim. Vis liberè dicam, quod ſentio; cum ex multis obſervationi­
bus ſyſtema ſtatuatur, eo ſemel ſtatuto, reliquas ad illud vt plurimùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index