Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (13) of 778 > >|
1913OPTICAE LIBER I. bus uerticationibus: & ſunt uerticationes linearum rectarum, quarum extremitates concurrunt a-
pud centrum uiſus tantùm.
Et iſtæ lineæ appropinquantur in centro, quia ſunt diametri eius uiſus
ſcilicet, & perpendiculares ſuper ſuperficiem uiſus ſentientis.
Et ſic erit ſenſus ex formis uenienti-
bus ex rebus uiſis, & erunt iſtæ lineæ quaſi inſtrumentũ uiſus, per quod diſtinguẽtur à uiſu res uiſæ,
& per quod ordinabuntur à uiſu partes cuiuslibet rerum uiſarum.
Et quòd eſſe uiſus appropriatur
aliquibus uerticationibus tantùm, habet ſimilia in rebus naturalibus.
Quoniam lux oritur ex cor-
poribus luminoſis, & extenditur ſuper uerticationes rectas tantùm, & non extenditur ſuper lineas
arcuales aut tortuoſas.
Et corpora ponderoſa mouentur ad inferius motu naturali ſuper lineas re-
ctas:
non ſuper lineas curuas, aut arcuales, aut tortuoſas: nec tamen mouebuntur ſuper omnes li-
neas rectas, quæ ſunt inter ea & ſuperficiem terræ, ſed ſuper lineas rectas proprias, quę ſunt perpen
diculares ſuper ſuperficiem terræ & diametrũ eius.
Et corpora cœleſtia mouẽtur ſuper lineas ſphæ.
ricas, & non ſuper lineas rectas, neq;
ſuper lineas diuerſi ordinis. Et cum fuerimus intuiti motus na
turales, inueniemus, quòd quilibet eorum eſt appropriatus aliquibus uerticationibus tantùm.

eſt ergo impoſsibile, ut ſit uiſus appropriatus in receptione operationum lucis & coloris aliquibus
uerticationibus rectis, quæ concurrunt apud eius centrum tantùm, & ſunt perpendiculares ſuper
ſuperficiem eius.
Comprehenſio autem uiſus de rebus uiſis ex uerticationibus linearum rectarum,
quarum extremitates concurrunt apud centrum uiſus, eſt conceſſa à mathematicis, & nulla diuerſi
tas eſt inter eos in hoc:
& iſtæ lineæ uocantur ab eis lineæ radiales. Et cum hoc ſit poſsibile, & for-
mæ lucis & coloris ueniant ad uiſum, & pertranſeant per diaphanitatem tunicarum uiſus, & uiſio
non compleatur ex receptione iſtarum formarum, niſi quando uiſus receperit ipſas ex uerticatio-
nibus tantùm:
uiſus ergo non comprehendit luces & colores rerum uiſarum, niſi ex formis uenien-
tibus ad ipſum ex ſuperficiebus rerum uiſarum, & non comprehendit iſtas formas, niſi ex uertica-
tionibus linearum rectarum, quarum extremitates concurrunt apud centrum uiſus tantùm.
Aggre
gemus ergo modò ea, quæ poſſunt aggregari ex omni, quod diximus, & dicamus:
quòd uiſus ſentit
lucem & colores, qui ſunt in ſuperficie rei uiſę, ex forma extenſa, & ex luce, & colore, qui ſunt in ſu-
perficie rei uiſę per corpus diaphanũ, quod eſt medium inter uiſum & rem uiſam.
Et nihil compre-
hendit uiſus ex formis rerum uiſarum, niſi ex uerticationibus linearum extenſarũ inter rem uiſam
& centrum uiſus tantùm.
Et declaratum eſt, quòd hoc ſit poſsibile.
21. Viſibile uiſui oppoſitum uidetur. 2 p 3.
NOs uerò modò exponemus quęſtionem, quare fiat uiſio ſecundum modum hunc, dicendo,
quòd uiſio nõ poteſt eſſe niſi ſecundum hunc modum.
Quoniam uiſus quando ſenſerit rem
uiſam, poſtquam non ſentiebat ipſam, aliquid accidit ei, quod nõ erat prius:
& nihil accidet,
poſt quam non erat prius, niſi per aliquam cauſam.
Et inuenimus, quòd uiſus quando fuerit oppoſi-
tus rei uiſæ, ſentiet ipſam, & cũ auferetur ab eius oppoſitione, non ſentiet ipſam, & cum reuertetur
ad oppoſititionem, reuertetur uiſus.
Et ſimiliter inuenimus, quando uiſus ſenſerit rem uiſam, dein-
de clauſerit palpebras, quòd ſenſus deſtruitur, & cum aperit palpebras, & res uiſa fuerit in oppoſi-
tione, reuertitur ſenſus.
Sed cauſſa eſt illud, quòd quando deſtruitur cauſſa, deſtruitur cauſſatum, &
quando reuertitur cauſſa, reuertitur cauſſatum.
Cauſſa ergo, quę facit contingere rem illam in uiſu,
eſt res uiſa, quando opponitur uiſui.
Viſus ergo non ſentit rem uiſam, niſi propter illud, quod facit
res uiſas contingere in uiſu, quando ſcilicet opponuntur uiſui.
22. Viſibile per medium perſpicuum uidetur. 13 p 3.
ET iterum uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi quando corpus, quod eſt medium inter ea,
fuerit diaphanũ.
Nam comprehenſio uiſus de re uiſa ex poſteriori aeris, qui eſt medius inter
eos, non eſt propter humiditatem aeris, ſed propter diaphanitatẽ eius.
Quoniam ſi medium
fuerit inter uiſum & rem uiſam aliquis lapis, aut aliud corpus diaphanũ quodcunq;
: comprehendet
tunc uiſus rem uiſam, & erit comprehenſio ſecundum diaphanitatẽ corporis mediantis:
& quantò
corpus mediũ fuerit magis diaphanũ, tantò erit ſenſus uiſus de re illa manifeſtior.
Et ſimiliter quan
do fuerit inter uiſum & rem uiſam aqua clara diaphana, comprehendet uiſus rem uiſam à poſteriori
aquæ:
& ſi illa aqua fuerit tincta aliqua tinctura forti, ita ut deſtruatur diaphanitas, quamuis rema-
neat in ea humiditas, tunc uiſus non comprehendet illam rem uiſam, quæ eſt in aqua.
Declarabitur
ergo ex iſtis diſpoſitionibus, quòd uiſio non completur, niſi per diaphanitatem corporis medij, &
non per humiditatẽ.
Illud ergo quòd res uiſa operatur in uiſum apud ſuam oppoſitionẽ contra illũ,
ex quo eſt ſenſus, non cõpletur niſi per diaphanitatẽ corporis medij inter uiſum & rem uiſam.
Lux
ergo & color rei uiſæ non cõprehendetur à uiſu, niſi ex aliquo, quod ſit ex illa luce & colore in uiſu:

& illud non accidit ex luce & colore in uiſu, niſi quando corpus medium inter uiſum & rem uiſam
fuerit diaphanum.
Diaphanitas aũt non appropriatur alicui ex eis, quæ pendent ex luce & colore,
quo diuerſiſicetur à nõ diaphanitate, niſi quia forma lucis & coloris pertranſit per diaphanũ, & non
pertranſit per non diaphanũ:
& quia corpus diaphanum recipit formam lucis & coloris, & reddit
ipſam partibus oppoſitis luci & colori, corpus aũt nõ diaphanũ nõ habet iſtam proprietatẽ.
Et quia
uiſus non ſentit lucem & colorem, quæ ſuntin re uiſa, niſi ex aliquo cõtingente ex luce & colore in
uiſu, & illud non contingit in uiſu, niſi quando corpus medium inter uiſum & rem uiſam fuerit dia-
phanum:
& corpus diaphanum nulli appropriatur, quo diſtinguatur à corpore nõ diaphano ex eis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index